| hunc tumultum sensit Fabius; ceterum et insidias esse | 22.18.1.1 |
| ratus et ab nocturno utique abhorrens certamine, suos muni- | |
| mentis tenuit. luce prima sub iugo montis proelium fuit, | 2.1 |
| quo interclusam ab suis leuem armaturam facile (etenim | |
| numero aliquantum praestabant) Romani superassent, nisi | |
| Hispanorum cohors ad id ipsum remissa ab Hannibale super- | |
| uenisset. ea adsuetior montibus et ad concursandum inter | 3.1 |
| saxa rupesque aptior ac leuior cum uelocitate corporum, | |
| tum armorum habitu, campestrem hostem, grauem armis | |
| statariumque, pugnae genere facile elusit. ita haudquaquam | 4.1 |
| pari certamine digressi, Hispani fere omnes incolumes, | |
| Romani aliquot suis amissis in castra contenderunt. | |
| Fabius quoque mouit castra transgressusque saltum super | 5.1 |
| Allifas loco alto ac munito consedit. tum per Samnium | 6.1 |
| Romam se petere simulans Hannibal usque in Paelignos | |
| populabundus rediit; Fabius medius inter hostium agmen | |
| urbemque Romam iugis ducebat nec absistens nec congre- | |
| diens. ex Paelignis Poenus flexit iter retroque Apuliam | 7.1 |
| repetens Gereonium peruenit, urbem metu, quia conlapsa | |
| ruinis pars moenium erat, ab suis desertam: dictator in | 8.1 |
| Larinate agro castra communiit. inde sacrorum causa | |
| Romam reuocatus, non imperio modo sed consilio etiam ac | |
| prope precibus agens cum magistro equitum, ut plus consilio | 9.1 |
| quam fortunae confidat et se potius ducem quam Sem- | |
| pronium Flaminiumque imitetur: ne nihil actum censeret | |
| extracta prope aestate per ludificationem hostis; medicos | |
| quoque plus interdum quiete quam mouendo atque agendo | 5 |
| proficere; haud paruam rem esse ab totiens uictore hoste | 10.1 |
| uinci desisse ac respirasse ab continuis cladibus,—haec ne- | |
| quiquam praemonito magistro equitum Romam est profectus. |