| principio aestatis qua haec gerebantur in Hispania quoque | 22.19.1.1 |
| terra marique coeptum bellum est. Hasdrubal ad eum | 2.1 |
| nauium numerum, quem a fratre instructum paratumque acce- | |
| perat, decem adiecit; quadraginta nauium classem Himilconi | 3.1 |
| tradit atque ita Carthagine profectus nauibus prope ter- | |
| ram, exercitum in litore ducebat, paratus confligere qua- | |
| cumque parte copiarum hostis occurrisset. Cn. Scipio | 4.1 |
| postquam mouisse ex hibernis hostem audiuit, primo idem | |
| consilii fuit; deinde minus terra propter ingentem famam | |
| nouorum auxiliorum concurrere ausus, delecto milite ad | |
| naues imposito quinque et triginta nauium classe ire ob- | 5 |
| uiam hosti pergit. altero ab Tarracone die <ad> stationem | 5.1 |
| decem milia passuum distantem ab ostio Hiberi amnis per- | |
| uenit. inde duae Massiliensium speculatoriae praemissae | |
| rettulere, classem Punicam stare in ostio fluminis castraque | |
| in ripa posita. itaque ut improuidos incautosque uniuerso | 6.1 |
| simul offuso terrore opprimeret, sublatis ancoris ad hostem | |
| uadit. | |
| multas et locis altis positas turres Hispania habet, quibus | |
| et speculis et propugnaculis aduersus latrones utuntur. | 5 |
| inde primo conspectis hostium nauibus datum signum Has- | 7.1 |
| drubali est, tumultusque prius in terra et castris quam ad | |
| mare et ad naues est ortus, nondum aut pulsu remorum | |
| strepituque alio nautico exaudito aut aperientibus classem | |
| promunturiis, cum repente eques alius super alium ab Has- | 8.1 |
| drubale missus uagos in litore quietosque in tentoriis suis, | |
| nihil minus quam hostem aut proelium eo die exspectantes, | |
| conscendere naues propere atque arma capere iubet: classem | |
| Romanam iam haud procul portu esse. haec equites dimissi | 9.1 |
| passim imperabant; mox Hasdrubal ipse cum omni exercitu | |
| aderat, uarioque omnia tumultu strepunt ruentibus in naues | |
| simul remigibus militibusque, fugientium magis e terra quam | |
| in pugnam euntium modo. uixdum omnes conscenderant | 10.1 |
| cum alii resolutis oris in ancoras euehuntur, alii, ne quid | |
| teneat, ancoralia incidunt; raptimque omnia <ac> praepropere | |
| agendo militum apparatu nautica ministeria impediuntur, | |
| trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibe- | 5 |
| tur. et iam Romanus non appropinquabat modo sed direxe- | 11.1 |
| rat etiam in pugnam naues. itaque non ab hoste et proelio | |
| magis Poeni quam suomet ipsi tumultu turbati, temptata | |
| uerius pugna quam inita in fugam auerterunt classem; et, | 12.1 |
| cum aduersi amnis os lato agmini et tam multis simul | |
| uenientibus haud sane intrabile esset, in litus passim naues | |
| egerunt, atque alii uadis, alii sicco litore excepti, partim armati, | |
| partim inermes ad instructam per litus aciem suorum perfu- | 5 |
| gere; duae tamen primo concursu captae erant Punicae naues, | |
| quattuor suppressae. |