| Romani, quamquam terra hostium | 22.20.1.1 |
| erat armatamque aciem toto praetentam in litore cernebant, | |
| haud cunctanter insecuti trepidam hostium classem naues | 2.1 |
| omnes, quae non aut perfregerant proras litori inlisas aut | |
| carinas fixerant uadis, religatas puppibus in altum extraxere; | |
| ad quinque et uiginti naues e quadraginta cepere. | |
| neque id pulcherrimum eius uictoriae fuit sed quod una | 3.1 |
| leui pugna toto eius orae mari potiti erant. itaque ad Onu- | 4.1 |
| sam classe prouecti; escensio ab nauibus in terram facta. | |
| cum urbem ui cepissent captamque diripuissent, Carthagi- | |
| nem inde petunt, atque omnem agrum circa depopulati pos- | 5.1 |
| tremo tecta quoque coniuncta muro portisque incenderunt. | |
| inde iam praeda grauis ad Longunticam peruenit classis, ubi | 6.1 |
| uis magna sparti <erat> ad rem nauticam congesta ab Has- | |
| drubale. quod satis in usum fuit sublato ceterum omne | |
| incensum est. nec continentis modo praelecta est ora, sed | 7.1 |
| in Ebusum insulam transmissum. ibi urbe, quae caput | |
| insulae est, biduum nequiquam summo labore oppugnata, | |
| ubi in spem inritam frustra teri tempus animaduersum est, | 8.1 |
| ad populationem agri uersi, direptis aliquot incensisque uicis | 9.1 |
| maiore quam ex continenti praeda parta cum in naues se | |
| recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad | |
| Scipionem uenerunt. inde flexa retro classis reditumque | 10.1 |
| in citeriora prouinciae, quo omnium populorum, qui <cis> | |
| Hiberum incolunt, multorum et ultimae Hispaniae legati | |
| concurrerunt; sed qui uere dicionis imperiique Romani facti | 11.1 |
| sunt obsidibus datis, populi amplius fuere centum uiginti. | |
| igitur terrestribus quoque copiis satis fidens Romanus usque | 12.1 |
| ad saltum Castulonensem est progressus; Hasdrubal in | |
| Lusitaniam ac propius Oceanum concessit. |