| quietum inde fore uidebatur reliquum aestatis tempus | 22.21.1.1 |
| fuissetque per Poenum hostem; sed praeterquam quod ipso- | 2.1 |
| rum Hispanorum inquieta auidaque in nouas res sunt ingenia, | |
| Mandonius Indibilisque, qui antea Ilergetum regulus fuerat, | |
| postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam oram, | 3.1 |
| concitis popularibus in agrum pacatum sociorum Romanorum | |
| ad populandum uenerunt. aduersus eos tribuni militum | 4.1 |
| cum expeditis auxiliis a Scipione missi, leui certamine ut | |
| tumultuariam manum fudere mille hominibus occisis, quibus- | |
| dam captis, magnaque parte armis exuta. hic tamen tumul- | 5.1 |
| tus cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis Hiberum ad | |
| socios tutandos retraxit. castra Punica in agro Ilergauonen- | 6.1 |
| sium, castra Romana ad Nouam Classem erant cum fama | |
| repens alio auertit bellum. Celtiberi, qui principes regionis | 7.1 |
| suae legatos <obuiam antea miserant> obsidesque dederant | |
| Romanis, nuntio misso a Scipione exciti arma capiunt pro- | |
| uinciamque Carthaginiensium ualido exercitu inuadunt. tria | |
| oppida ui expugnant; inde cum ipso Hasdrubale duobus | 8.1 |
| proeliis egregie pugnantes, quindecim milia hostium occide- | |
| runt, quattuor milia cum multis militaribus signis capiunt. |