| hoc statu rerum in Hispania P. Scipio in prouinciam | 22.22.1.1 |
| uenit, prorogato post consulatum imperio ab senatu missus, | |
| cum triginta longis nauibus et octo milibus militum magno- | |
| que commeatu aduecto. ea classis ingens agmine oneraria- | 2.1 |
| rum procul uisa cum magna laetitia ciuium sociorumque por- | |
| tum Tarraconis ex alto tenuit. ibi milite exposito profectus | 3.1 |
| Scipio fratri se coniungit, ac deinde communi animo consilio- | |
| que gerebant bellum. occupatis igitur Carthaginiensibus | 4.1 |
| Celtiberico bello haud cunctanter Hiberum transgrediuntur | |
| nec ullo uiso hostes Saguntum pergunt ire, quod ibi obsides | |
| totius Hispaniae traditos ab Hannibale fama erat modico in | |
| arce custodiri praesidio. id unum pignus inclinatos ad | 5.1 |
| Romanam societatem omnium Hispaniae populorum animos | |
| morabatur, ne sanguine liberum suorum culpa defectionis | |
| lueretur. eo uinculo Hispaniam uir unus sollerti magis | 6.1 |
| quam fideli consilio exsoluit. Abelux erat Sagunti nobilis | |
| Hispanus, fidus ante Poenis; tum, qualia plerumque sunt | |
| barbarorum ingenia, cum fortuna mutauerat fidem. ceterum | 7.1 |
| transfugam sine magnae rei proditione uenientem ad hostes | |
| nihil aliud quam unum uile atque infame corpus esse ratus, | |
| id agebat ut quam maximum emolumentum nouis sociis esset. | |
| circumspectis igitur omnibus quae fortuna potestatis eius | 8.1 |
| poterat facere, obsidibus potissimum tradendis animum | |
| adiecit, eam unam rem maxime ratus conciliaturam Romanis | |
| principum Hispaniae amicitiam. sed cum iniussu Bostaris | 9.1 |
| praefecti satis sciret nihil obsidum custodes facturos esse, | |
| Bostarem ipsum arte adgreditur. | |
| castra extra urbem in ipso litore habebat Bostar ut aditum | 10.1 |
| ea parte intercluderet Romanis. ibi eum in secretum ab- | |
| ductum, uelut ignorantem, monet quo statu sit res: metum | 11.1 |
| continuisse ad eam diem Hispanorum animos, quia procul | |
| Romani abessent; nunc cis Hiberum castra Romana esse, | |
| arcem tutam perfugiumque nouas uolentibus res; itaque | |
| quos metus non teneat beneficio et gratia deuinciendos esse. | 5 |
| miranti Bostari percontantique quodnam id subitum tantae | 12.1 |
| rei donum posset esse, 'obsides' inquit, 'in ciuitates remitte. | 13.1 |
| id et priuatim parentibus, quorum maximum nomen in | |
| ciuitatibus est suis, et publice populis gratum erit. uolt sibi | 14.1 |
| quisque credi et habita fides ipsam plerumque obligat fidem. | |
| ministerium restituendorum domos obsidum mihimet de- | |
| posco ipse, ut opera quoque impensa consilium adiuuem | |
| meum et rei suapte natura gratae quantam insuper gratiam | 5 |
| possim adiciam.' homini non ad cetera Punica ingenia | 15.1 |
| callido ut persuasit, nocte clam progressus ad hostium sta- | |
| tiones, conuentis quibusdam auxiliaribus Hispanis et ab his | |
| ad Scipionem perductus, quid adferret expromit et fide | 16.1 |
| accepta dataque ac loco et tempore constituto ad obsides | |
| tradendos Saguntum redit. diem insequentem absumpsit | |
| cum Bostare mandatis ad rem agendam accipiendis. dimis- | 17.1 |
| sus, cum se nocte iturum ut custodias hostium falleret con- | |
| stituisset, ad compositam cum iis horam excitatis custodibus | |
| puerorum profectus, ueluti ignarus in praeparatas sua fraude | |
| insidias ducit. in castra Romana perducti; cetera omnia de | 18.1 |
| reddendis obsidibus, sicut cum Bostare constitutum erat, acta | |
| per eundem ordinem quo si Carthaginiensium nomine sic | |
| ageretur. maior aliquanto Romanorum gratia fuit in re pari | 19.1 |
| quam quanta futura Carthaginiensium fuerat. illos enim | |
| graues [superbos] in rebus secundis expertos fortuna et timor | |
| mitigasse uideri poterat: Romanus primo aduentu, incognitus | 20.1 |
| ante, ab re clementi liberalique initium fecerat et Abelux, | |
| uir prudens, haud frustra uidebatur socios mutasse. itaque | 21.1 |
| ingenti consensu defectionem omnes spectare; armaque ex- | |
| templo mota forent, ni hiemps, quae Romanos quoque et | |
| Carthaginienses concedere in tecta coegit, interuenisset. |