| haec in Hispania [quoque] secunda aestate Punici belli | 22.23.1.1 |
| gesta, cum in Italia paulum interualli cladibus Romanis | |
| sollers cunctatio Fabi fecisset; quae ut Hannibalem non | 2.1 |
| mediocri sollicitum cura habebat, tandem eum militiae magis- | |
| trum delegisse Romanos cernentem, qui bellum ratione, non | |
| fortuna gereret, ita contempta erat inter ciues armatos pariter | 3.1 |
| togatosque utique postquam absente eo temeritate magistri | |
| equitum laeto uerius dixerim quam prospero euentu pugna- | |
| tum fuerat. accesserant duae res ad augendam inuidiam | 4.1 |
| dictatoris, una fraude ac dolo Hannibalis quod, cum a per- | |
| fugis ei monstratus ager dictatoris esset, omnibus circa solo | |
| aequatis ab uno eo ferrum ignemque et uim omnem [hostium] | |
| abstineri iussit ut occulti alicuius pacti ea merces uideri pos- | 5 |
| set, altera ipsius facto, primo forsitan dubio quia non exspec- | 5.1 |
| tata in eo senatus auctoritas est, ad extremum haud ambigue | |
| in maximam laudem uerso. in permutandis captiuis, quod | 6.1 |
| sic primo Punico bello factum erat, conuenerat inter duces | |
| Romanum Poenumque ut, quae pars plus reciperet quam | |
| daret, argenti pondo bina et selibras in militem praestaret. | |
| ducentis quadraginta septem cum plures Romanus quam | 7.1 |
| Poenus recepisset argentumque pro eis debitum, saepe iactata | |
| in senatu re, quoniam non consuluisset patres, tardius ero- | |
| garetur, inuiolatum ab hoste agrum misso Romam Quinto | 8.1 |
| filio uendidit, fidemque publicam impendio priuato exsoluit. | |
| Hannibal pro Gereoni moenibus, cuius urbis captae atque | 9.1 |
| incensae ab se in usum horreorum pauca reliquerat tecta, in | |
| statiuis erat. inde frumentatum duas exercitus partes mitte- | 10.1 |
| bat; cum tertia ipse expedita in statione erat, simul castris | |
| praesidio et circumspectans necunde impetus in frumentato- | |
| res fieret. |