| Romanus tunc exercitus in agro Larinati erat; | 22.24.1.1 |
| praeerat Minucius magister equitum profecto, sicut ante dic- | |
| tum est, ad urbem dictatore. ceterum castra, quae in monte | 2.1 |
| alto ac tuto loco posita fuerant, iam in planum deferuntur; | |
| agitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut impetus | |
| aut in frumentatores palatos aut in castra relicta cum leui | |
| praesidio fieret. nec Hannibalem fefellit cum duce mutatam | 3.1 |
| esse belli rationem et ferocius quam consultius rem hostes | |
| gesturos; ipse autem, quod minime quis crederet cum hostis | 4.1 |
| propius esset, tertiam partem militum frumentatum duabus | |
| in castris retentis dimisit; dein castra ipsa propius hostem | 5.1 |
| mouit, duo ferme a Gereonio milia, in tumulum hosti con- | |
| spectum, ut intentum <se> sciret esse ad frumentatores, si qua | |
| uis fieret, tutandos. propior inde ei atque ipsis imminens | 6.1 |
| Romanorum castris tumulus apparuit; ad quem capiendum | |
| si luce palam iretur quia haud dubie hostis breuiore uia | |
| praeuenturus erat, nocte clam missi Numidae ceperunt. | |
| quos tenentes locum contempta paucitate Romani postero | 7.1 |
| die cum deiecissent, ipsi eo transferunt castra. [tum ut] | 8.1 |
| itaque exiguum spatii uallum a uallo aberat et id ipsum totum | |
| ut prope compleuerat Romana acies, simul et per auersa | |
| castra [e castris Hannibalis] equitatus cum leui armatura | |
| emissus in frumentatores late caedem fugamque hostium | 5 |
| palatorum fecit. nec acie certare Hannibal ausus, quia tanta | 9.1 |
| paucitate—pars exercitus aberat iam fame <grauante>—uix | |
| castra, si oppugnarentur, tutari poterat; iamque artibus Fabi | 10.1 |
| sedendo et cunctando bellum gerebat receperatque suos in | |
| priora castra, quae pro Gereoni moenibus erant. iusta quo- | 11.1 |
| que acie et conlatis signis dimicatum quidam auctores sunt; | |
| primo concursu Poenum usque ad castra fusum; inde erup- | |
| tione facta repente uersum terrorem in Romanos; Numeri | |
| Decimi Samnitis deinde aduentu proelium restitutum. hunc, | 12.1 |
| principem genere ac diuitiis, non Bouiani modo—unde erat— | |
| sed toto Samnio, iussu dictatoris octo milia peditum et equites | |
| ad <quingentos> ducentem in castra, ab tergo cum apparuisset | |
| Hannibali, speciem parti utrique praebuisse noui praesidii cum | 5 |
| Q. Fabio ab Roma uenientis. Hannibalem, insidiarum | 13.1 |
| quoque aliquid timentem, recepisse suos; Romanum insecu- | |
| tum adiuuante Samnite duo castella eo die expugnasse. sex | 14.1 |
| milia hostium caesa, quinque admodum Romanorum; ta- | |
| men in tam pari prope clade famam <uanam> egregiae | |
| uictoriae cum uanioribus litteris magistri equitum Romam | |
| perlatam. | 5 |