| de iis rebus persaepe et in senatu et in contione actum | 22.25.1.1 |
| est. cum laeta ciuitate dictator unus nihil nec famae nec | 2.1 |
| litteris crederet, ut uera omnia essent, secunda se magis | |
| quam aduersa timere diceret, tum M. Metilius tribunus plebis | 3.1 |
| id unum enimuero ferendum esse negat, non praesentem | 4.1 |
| solum dictatorem obstitisse rei bene gerendae sed absentem | |
| etiam gestae obstare [et in ducendo bello] ac sedulo tempus | |
| terere quo diutius in magistratu sit solusque et Romae et | |
| in exercitu imperium habeat. quippe consulum alterum in | 5.1 |
| acie cecidisse, alterum specie classis Punicae persequendae | |
| procul ab Italia ablegatum; duos praetores Sicilia atque | 6.1 |
| Sardinia occupatos, quarum neutra hoc tempore prouincia | |
| praetore egeat; M. Minucium magistrum equitum, ne | |
| hostem uideret, ne quid rei bellicae gereret, prope in cus- | |
| todia habitum. itaque hercule non Samnium modo, quo | 7.1 |
| iam tamquam trans Hiberum agro Poenis concessum sit, | |
| sed et Campanum Calenumque et Falernum agrum per- | |
| uastatos esse sedente Casilini dictatore et legionibus populi | |
| Romani agrum suum tutante. exercitum cupientem pug- | 8.1 |
| nare et magistrum equitum clausos prope intra uallum re- | |
| tentos; tamquam hostibus captiuis arma adempta. tandem, | 9.1 |
| ut abscesserit inde dictator, ut obsidione liberatos, extra | |
| uallum egressos fudisse ac fugasse hostes. quas ob res, si | 10.1 |
| antiquus animus plebei Romanae esset, audaciter se latu- | |
| rum fuisse de abrogando Q. Fabi imperio; nunc modicam | |
| rogationem promulgaturum de aequando magistri equitum | |
| et dictatoris iure. nec tamen ne ita quidem prius mitten- | 11.1 |
| dum ad exercitum Q. Fabium quam consulem in locum | |
| C. Flamini suffecisset. | |
| dictator contionibus se abstinuit in actione minime popu- | 12.1 |
| lari. ne in senatu quidem satis aequis auribus audiebatur | |
| tunc, cum hostem uerbis extolleret bienniique clades per | |
| temeritatem atque inscientiam ducum acceptas referret, | |
| magistro equitum, quod contra dictum suum pugnasset, | 13.1 |
| rationem diceret reddendam esse. si penes se summa im- | 14.1 |
| perii consiliique sit, propediem effecturum ut sciant homines | |
| bono imperatore haud magni fortunam momenti esse, | |
| mentem rationemque dominari, et in tempore et sine igno- | 15.1 |
| minia seruasse exercitum quam multa milia hostium occi- | |
| disse maiorem gloriam esse. huius generis orationibus | 16.1 |
| frustra habitis et consule creato M. Atilio Regulo ne prae- | |
| sens de iure imperii dimicaret, pridie quam rogationis | |
| ferendae dies adesset, nocte ad exercitum abiit. luce orta | 17.1 |
| cum plebis concilium esset, magis tacita inuidia dictatoris | |
| fauorque magistri equitum animos uersabat quam satis | |
| audebant homines ad suadendum quod uolgo placebat pro- | |
| dire, et fauore superante auctoritas tamen rogationi deerat. | 5 |
| unus inuentus est suasor legis C. Terentius Uarro, qui | 18.1 |
| priore anno praetor fuerat, loco non humili solum sed etiam | |
| sordido ortus. patrem lanium fuisse ferunt, ipsum instito- | 19.1 |
| rem mercis, filioque hoc ipso in seruilia eius artis ministeria | |
| usum. |