| liberi iam hinc populi Romani res pace belloque gestas, | 2.1.1.1 |
| annuos magistratus, imperiaque legum potentiora quam homi- | |
| num peragam. quae libertas ut laetior esset proximi regis | 2.1 |
| superbia fecerat. nam priores ita regnarunt ut haud immerito | |
| omnes deinceps conditores partium certe urbis, quas nouas | |
| ipsi sedes ab se auctae multitudinis addiderunt, numerentur; | 3.1 |
| neque ambigitur quin Brutus idem qui tantum gloriae superbo | |
| exacto rege meruit pessimo publico id facturus fuerit, si liber- | |
| tatis immaturae cupidine priorum regum alicui regnum extor- | |
| sisset. quid enim futurum fuit, si illa pastorum conuena- | 4.1 |
| rumque plebs, transfuga ex suis populis, sub tutela inuiolati | |
| templi aut libertatem aut certe impunitatem adepta, soluta | |
| regio metu agitari coepta esset tribuniciis procellis, et in | 5.1 |
| aliena urbe cum patribus serere certamina, priusquam pig- | |
| nera coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli, cui longo | |
| tempore adsuescitur, animos eorum consociasset? dissipatae | 6.1 |
| res nondum adultae discordia forent, quas fouit tranquilla | |
| moderatio imperii eoque nutriendo perduxit ut bonam frugem | |
| libertatis maturis iam uiribus ferre possent. | |
| libertatis autem originem inde magis quia annuum im- | 7.1 |
| perium consulare factum est quam quod deminutum quic- | |
| quam sit ex regia potestate numeres. omnia iura, omnia | 8.1 |
| insignia primi consules tenuere; id modo cautum est ne, si | |
| ambo fasces haberent, duplicatus terror uideretur. Brutus | |
| prior, concedente collega, fasces habuit; qui non acrior | |
| uindex libertatis fuerat quam deinde custos fuit. omnium | 9.1 |
| primum auidum nouae libertatis populum, ne postmodum | |
| flecti precibus aut donis regiis posset, iure iurando adegit | |
| neminem Romae passuros regnare. deinde quo plus uirium | 10.1 |
| in senatu frequentia etiam ordinis faceret, caedibus regis | |
| deminutum patrum numerum primoribus equestris gradus | |
| lectis ad trecentorum summam expleuit, traditumque inde | 11.1 |
| fertur ut in senatum uocarentur qui patres quique conscripti | |
| essent; conscriptos uidelicet [nouum senatum] appellabant | |
| lectos. id mirum quantum profuit ad concordiam ciuitatis | |
| iungendosque patribus plebis animos. | 5 |