| rerum deinde diuinarum habita cura; et quia quaedam | 2.2.1.1 |
| publica sacra per ipsos reges factitata erant, necubi regum | |
| desiderium esset, regem sacrificolum creant. id sacerdotium | 2.1 |
| pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati, | |
| cuius tunc prima erat cura, officeret. ac nescio an nimium | |
| undique eam minimisque rebus muniendo modum ex- | |
| cesserint. consulis enim alterius, cum nihil aliud offenderet, | 3.1 |
| nomen inuisum ciuitati fuit: nimium Tarquinios regno | |
| adsuesse; initium a Prisco factum; regnasse dein Ser. | |
| Tullium; ne interuallo quidem facto oblitum, tamquam | |
| alieni, regni, Superbum Tarquinium uelut hereditatem gentis | 5 |
| scelere ac ui repetisse; pulso Superbo penes Collatinum | |
| imperium esse. nescire Tarquinios priuatos uiuere; non pla- | |
| cere nomen, periculosum libertati esse. hinc primo sensim | 4.1 |
| temptantium animos sermo per totam ciuitatem est datus, | |
| sollicitamque suspicione plebem Brutus ad contionem uocat. | |
| ibi omnium primum ius iurandum populi recitat neminem | 5.1 |
| regnare passuros nec esse Romae unde periculum libertati | |
| foret; id summa ope tuendum esse, neque ullam rem quae | |
| eo pertineat contemnendam. inuitum se dicere hominis | |
| causa, nec dicturum fuisse ni caritas rei publicae uinceret: | 5 |
| non credere populum Romanum solidam libertatem reci- | 6.1 |
| peratam esse; regium genus, regium nomen non solum in | |
| ciuitate sed etiam in imperio esse; id officere, id obstare | |
| libertati. 'hunc tu' inquit 'tua uoluntate, L. Tarquini, | 7.1 |
| remoue metum. meminimus, fatemur: eiecisti reges; | |
| absolue beneficium tuum, aufer hinc regium nomen. res | |
| tuas tibi non solum reddent ciues tui auctore me, sed si quid | |
| deest munifice augebunt. amicus abi; exonera ciuitatem | 5 |
| uano forsitan metu; ita persuasum est animis cum gente | |
| Tarquinia regnum hinc abiturum.' consuli primo tam nouae | 8.1 |
| rei ac subitae admiratio incluserat uocem; dicere deinde | |
| incipientem primores ciuitatis circumsistunt, eadem multis | |
| precibus orant. et ceteri quidem mouebant minus: post- | 9.1 |
| quam Sp. Lucretius, maior aetate ac dignitate, socer praeterea | |
| ipsius, agere uarie rogando alternis suadendoque coepit ut | |
| uinci se consensu ciuitatis pateretur, timens consul ne post- | 10.1 |
| modum priuato sibi eadem illa cum bonorum amissione addi- | |
| taque alia insuper ignominia acciderent, abdicauit se consu- | |
| latu rebusque suis omnibus Lauinium translatis ciuitate cessit. | |
| Brutus ex senatus consulto ad populum tulit ut omnes Tar- | 11.1 |
| quiniae gentis exsules essent; collegam sibi comitiis cen- | |
| turiatis creauit P. Ualerium, quo adiutore reges eiecerat. |