| cum haud cuiquam in dubio esset bellum ab Tarquiniis | 2.3.1.1 |
| imminere, id quidem spe omnium serius fuit; ceterum, id | |
| quod non timebant, per dolum ac proditionem prope libertas | |
| amissa est. erant in Romana iuuentute adulescentes aliquot, | 2.1 |
| nec ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat, | |
| aequales sodalesque adulescentium Tarquiniorum, adsueti | |
| more regio uiuere. eam tum, aequato iure omnium, licentiam | 3.1 |
| quaerentes, libertatem aliorum in suam uertisse seruitutem | |
| inter se conquerebantur: regem hominem esse, a quo im- | |
| petres, ubi ius, ubi iniuria opus sit; esse gratiae locum, esse | |
| beneficio; et irasci et ignoscere posse; inter amicum atque | 5 |
| inimicum discrimen nosse; leges rem surdam, inexorabilem | 4.1 |
| esse, salubriorem melioremque inopi quam potenti; nihil laxa- | |
| menti nec ueniae habere, si modum excesseris; periculosum | |
| esse in tot humanis erroribus sola innocentia uiuere. ita | 5.1 |
| iam sua sponte aegris animis legati ab regibus superueniunt, | |
| sine mentione reditus bona tantum repetentes. eorum uerba | |
| postquam in senatu audita sunt, per aliquot dies ea con- | |
| sultatio tenuit, ne non reddita belli causa, reddita belli | 5 |
| materia et adiumentum essent. interim legati alia moliri; | 6.1 |
| aperte bona repetentes clam reciperandi regni consilia | |
| struere; et tamquam ad id quod agi uidebatur ambientes, no- | |
| bilium adulescentium animos pertemptant. a quibus placide | 7.1 |
| oratio accepta est, iis litteras ab Tarquiniis reddunt et de | |
| accipiendis clam nocte in urbem regibus conloquuntur. |