| Uitelliis Aquiliisque fratribus primo commissa res est. | 2.4.1.1 |
| Uitelliorum soror consuli nupta Bruto erat, iamque ex eo | |
| matrimonio adulescentes erant liberi, Titus Tiberiusque; eos | |
| quoque in societatem consilii auunculi adsumunt. praeterea | 2.1 |
| aliquot nobiles adulescentes conscii adsumpti, quorum uetus- | |
| tate memoria abiit. interim cum in senatu uicisset sententia | 3.1 |
| quae censebat reddenda bona, eamque ipsam causam morae | |
| in urbe haberent legati quod spatium ad uehicula com- | |
| paranda a consulibus sumpsissent quibus regum asportarent | |
| res, omne id tempus cum coniuratis consultando absumunt, | 5 |
| euincuntque instando ut litterae sibi ad Tarquinios darentur: | |
| nam aliter qui credituros eos non uana ab legatis super | 4.1 |
| rebus tantis adferri? datae litterae ut pignus fidei essent, | |
| manifestum facinus fecerunt. nam cum pridie quam legati | 5.1 |
| ad Tarquinios proficiscerentur cenatum forte apud Uitellios | |
| esset, coniuratique ibi, remotis arbitris, multa inter se de | |
| nouo, ut fit, consilio egissent, sermonem eorum ex seruis | |
| unus excepit, qui iam antea id senserat agi, sed eam occa- | 6.1 |
| sionem, ut litterae legatis darentur quae deprehensae rem | |
| coarguere possent, exspectabat. postquam datas sensit, | |
| rem ad consules detulit. consules ad deprehendendos | 7.1 |
| legatos coniuratosque profecti domo sine tumultu rem omnem | |
| oppressere; litterarum in primis habita cura ne interciderent. | |
| proditoribus extemplo in uincla coniectis, de legatis paululum | |
| addubitatum est; et quamquam uisi sunt commisisse ut | 5 |
| hostium loco essent, ius tamen gentium ualuit. |