| de bonis regiis, quae reddi ante censuerant, res integra | 2.5.1.1 |
| refertur ad patres. ibi uicit ira; uetuere reddi, uetuere in | |
| publicum redigi. diripienda plebi sunt data, ut contacta | 2.1 |
| regia praeda spem in perpetuum cum iis pacis amitteret. | |
| ager Tarquiniorum qui inter urbem ac Tiberim fuit, con- | |
| secratus Marti, Martius deinde campus fuit. forte ibi tum | 3.1 |
| seges farris dicitur fuisse matura messi. quem campi fructum | |
| quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento | |
| segetem magna uis hominum simul immissa corbibus fudere | |
| in Tiberim tenui fluentem aqua, ut mediis caloribus solet. | 5 |
| ita in uadis haesitantes frumenti aceruos sedisse inlitos limo; | |
| insulam inde paulatim, et aliis quae fert temere flumen | 4.1 |
| eodem inuectis, factam; postea credo additas moles manu- | |
| que adiutum, ut tam eminens area firmaque templis quoque | |
| ac porticibus sustinendis esset. | |
| direptis bonis regum damnati proditores sumptumque | 5.1 |
| supplicium, conspectius eo quod poenae capiendae ministe- | |
| rium patri de liberis consulatus imposuit, et qui spectator | |
| erat amouendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii | |
| dedit. stabant deligati ad palum nobilissimi iuuenes; sed | 6.1 |
| a ceteris, uelut ab ignotis capitibus, consulis liberi omnium | |
| in se auerterant oculos, miserebatque non poenae magis | |
| homines quam sceleris quo poenam meriti essent: illos eo | 7.1 |
| potissimum anno patriam liberatam, patrem liberatorem, | |
| consulatum ortum ex domo Iunia, patres, plebem, quidquid | |
| deorum hominumque Romanorum esset, induxisse in ani- | |
| mum ut superbo quondam regi, tum infesto exsuli prode- | 5 |
| rent. consules in sedem processere suam, missique lictores | 8.1 |
| ad sumendum supplicium. nudatos uirgis caedunt securique | |
| feriunt, cum inter omne tempus pater uoltusque et os eius | |
| spectaculo esset, eminente animo patrio inter publicae | |
| poenae ministerium. secundum poenam nocentium, ut in | 9.1 |
| utramque partem arcendis sceleribus exemplum nobile esset, | |
| praemium indici pecunia ex aerario, libertas et ciuitas data. | |
| ille primum dicitur uindicta liberatus; quidam uindictae | 10.1 |
| quoque nomen tractum ab illo putant; Uindicio ipsi nomen | |
| fuisse. post illum obseruatum ut qui ita liberati essent in | |
| ciuitatem accepti uiderentur. |