| his sicut acta erant nuntiatis incensus Tarquinius non | 2.6.1.1 |
| dolore solum tantae ad inritum cadentis spei sed etiam odio | |
| iraque, postquam dolo uiam obsaeptam uidit, bellum aperte | |
| moliendum ratus circumire supplex Etruriae urbes; orare | 2.1 |
| maxime Ueientes Tarquiniensesque, ne <ex> se ortum, eius- | |
| dem sanguinis, extorrem, egentem ex tanto modo regno cum | |
| liberis adulescentibus ante oculos suos perire sinerent: alios | |
| peregre in regnum Romam accitos: se regem, augentem | 5 |
| bello Romanum imperium, a proximis scelerata coniuratione | |
| pulsum. eos inter se, quia nemo unus satis dignus regno | 3.1 |
| uisus sit, partes regni rapuisse; bona sua diripienda populo | |
| dedisse, ne quis expers sceleris esset. patriam se regnum- | |
| que suum repetere et persequi ingratos ciues uelle. ferrent | |
| opem, adiuuarent; suas quoque ueteres iniurias ultum irent, | 5 |
| totiens caesas legiones, agrum ademptum. haec mouerunt | 4.1 |
| Ueientes, ac pro se quisque Romano saltem duce ignominias | |
| demendas belloque amissa repetenda minaciter fremunt. | |
| Tarquinienses nomen ac cognatio mouet: pulchrum uide- | |
| batur suos Romae regnare. | 5 |
| ita duo duarum ciuitatium exercitus ad repetendum | 5.1 |
| regnum belloque persequendos Romanos secuti Tarquinium. | |
| postquam in agrum Romanum uentum est, obuiam hosti | |
| consules eunt. Ualerius quadrato agmine peditem ducit: | 6.1 |
| Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. eodem | |
| modo primus eques hostium agminis fuit; praeerat Arruns | |
| Tarquinius filius regis, rex ipse cum legionibus sequebatur. | |
| Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam | 7.1 |
| propius ac certius facie quoque Brutum cognouit, inflamma- | |
| tus ira 'ille est uir' inquit, 'qui nos extorres expulit patria. | |
| ipse en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit. | |
| di regum ultores adeste.' concitat calcaribus equum atque | 8.1 |
| in ipsum infestus consulem derigit. sensit in se iri Brutus; | |
| decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus; auide | |
| itaque se certamini offert; adeoque infestis animis concur- | 9.1 |
| rerunt, neuter dum hostem uolneraret sui protegendi corporis | |
| memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus | |
| duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint. | |
| simul et cetera equestris pugna coepit, neque ita multo post | 10.1 |
| et pedites superueniunt. ibi uaria uictoria et uelut aequo | |
| Marte pugnatum est; dextera utrimque cornua uicere, laeua | |
| superata. Ueientes, uinci ab Romano milite adsueti, fusi | 11.1 |
| fugatique: Tarquiniensis, nouus hostis, non stetit solum, sed | |
| etiam ab sua parte Romanum pepulit. |