| ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque | 2.7.1.1 |
| Etruscos incessit ut omissa inrita re nocte ambo exercitus, | |
| Ueiens Tarquiniensisque, suas quisque abirent domos. adi- | 2.1 |
| ciunt miracula huic pugnae: silentio proximae noctis ex | |
| silua Arsia ingentem editam uocem; Siluani uocem eam | |
| creditam; haec dicta: uno plus Tuscorum cecidisse in acie; | |
| uincere bello Romanum. ita certe inde abiere, Romani ut | 3.1 |
| uictores, Etrusci pro uictis; nam postquam inluxit nec quis- | |
| quam hostium in conspectu erat, P. Ualerius consul spolia | |
| legit triumphansque inde Romam rediit. collegae funus | 4.1 |
| quanto tum potuit apparatu fecit; sed multo maius morti | |
| decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia | |
| matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer | |
| ultor uiolatae pudicitiae fuisset. | 5 |
| consuli deinde qui superfuerat, ut sunt mutabiles uolgi | 5.1 |
| animi, ex fauore non inuidia modo sed suspicio etiam cum | |
| atroci crimine orta. regnum eum adfectare fama ferebat, | 6.1 |
| quia nec collegam subrogauerat in locum Bruti et aedificabat | |
| in summa Uelia: ibi alto atque munito loco arcem inexpug- | |
| nabilem fieri. haec dicta uolgo creditaque cum indignitate | 7.1 |
| angerent consulis animum, uocato ad concilium populo | |
| submissis fascibus in contionem escendit. gratum multitu- | |
| dini spectaculum fuit, submissa sibi esse imperii insignia | |
| confessionemque factam populi quam consulis maiestatem | 5 |
| uimque maiorem esse. ibi audire iussis consul laudare | 8.1 |
| fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore, | |
| pro re publica dimicans, matura gloria necdum se uertente | |
| in inuidiam, mortem occubuisset: se superstitem gloriae | |
| suae ad crimen atque inuidiam superesse; ex liberatore | 5 |
| patriae ad Aquilios se Uitelliosque recidisse. 'nunquamne | 9.1 |
| ergo' inquit, 'ulla adeo uobis spectata uirtus erit, ut suspi- | |
| cione uiolari nequeat? ego me, illum acerrimum regum | |
| hostem, ipsum cupiditatis regni crimen subiturum timerem? | |
| ego si in ipsa arce Capitolioque habitarem, metui me crede- | 10.1 |
| rem posse a ciuibus meis? tam leui momento mea apud | |
| uos fama pendet? adeone est fundata leuiter fides ut ubi | |
| sim quam qui sim magis referat? non obstabunt Publi | 11.1 |
| Ualeri aedes libertati uestrae, Quirites; tuta erit uobis Uelia; | |
| deferam non in planum modo aedes sed colli etiam subi- | |
| ciam, ut uos supra suspectum me ciuem habitetis; in Uelia | |
| aedificent quibus melius quam P. Ualerio creditur liber- | 5 |
| tas.' delata confestim materia omnis infra Ueliam et, ubi | 12.1 |
| nunc Uicae Potae <aedes> est, domus in infimo cliuo | |
| aedificata. |