| latae deinde leges, non solum quae regni suspicione con- | 2.8.1.1 |
| sulem absoluerent, sed quae adeo in contrarium uerterent | |
| ut popularem etiam facerent; inde cognomen factum Publi- | |
| colae est. ante omnes de prouocatione aduersus magistra- | 2.1 |
| tus ad populum sacrandoque cum bonis capite eius qui regni | |
| occupandi consilia inisset gratae in uolgus leges fuere. quas | 3.1 |
| cum solus pertulisset, ut sua unius in his gratia esset, tum | |
| deinde comitia collegae subrogando habuit. creatus Sp. | 4.1 |
| Lucretius consul, qui magno natu, non sufficientibus iam | |
| uiribus ad consularia munera obeunda, intra paucos dies | |
| moritur. suffectus in Lucreti locum M. Horatius Puluillus. | |
| apud quosdam ueteres auctores non inuenio Lucretium | 5.1 |
| consulem; Bruto statim Horatium suggerunt; credo, quia | |
| nulla gesta res insignem fecerit consulatum, memoria inter- | |
| cidisse. | |
| nondum dedicata erat in Capitolio Iouis aedes; Ualerius | 6.1 |
| Horatiusque consules sortiti uter dedicaret. Horatio sorte | |
| euenit: Publicola ad Ueientium bellum profectus. aegrius | 7.1 |
| quam dignum erat tulere Ualeri necessarii dedicationem tam | |
| incliti templi Horatio dari. id omnibus modis impedire | |
| conati, postquam alia frustra temptata erant, postem iam | |
| tenenti consuli foedum inter precationem deum nuntium incu- | 5 |
| tiunt, mortuum eius filium esse, funestaque familia dedicare | |
| eum templum non posse. non crediderit factum an tantum | 8.1 |
| animo roboris fuerit, nec traditur certum nec interpretatio | |
| est facilis. nihil aliud ad eum nuntium a proposito auersus | |
| quam ut cadauer efferri iuberet, tenens postem precationem | |
| peragit et dedicat templum. | 5 |
| haec post exactos reges domi militiaeque gesta primo anno. | 9.1 |