| inde P. Ualerius iterum T. Lucretius consules facti. iam | 2.9.1.1 |
| Tarquinii ad Lartem Porsennam, Clusinum regem, perfuge- | |
| rant. ibi miscendo consilium precesque nunc orabant, ne | |
| se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque, | |
| egentes exsulare pateretur, nunc monebant etiam ne orien- | 2.1 |
| tem morem pellendi reges inultum sineret. satis libertatem | |
| ipsam habere dulcedinis. nisi quanta ui ciuitates eam ex- | 3.1 |
| petant tanta regna reges defendant, aequari summa infimis; | |
| nihil excelsum, nihil quod supra cetera emineat, in ciuitati- | |
| bus fore; adesse finem regnis, rei inter deos hominesque | |
| pulcherrimae. Porsenna cum regem esse Romae <tutum>, | 4.1 |
| tum Etruscae gentis regem, amplum Tuscis ratus, Romam | |
| infesto exercitu uenit. non unquam alias ante tantus terror | 5.1 |
| senatum inuasit; adeo ualida res tum Clusina erat mag- | |
| numque Porsennae nomen. nec hostes modo timebant | |
| sed suosmet ipsi ciues, ne Romana plebs, metu perculsa, | |
| receptis in urbem regibus uel cum seruitute pacem accipe- | 5 |
| ret. multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab | 6.1 |
| senatu data. annonae in primis habita cura, et ad frumen- | |
| tum comparandum missi alii in Uolscos, alii Cumas. salis | |
| quoque uendendi arbitrium, quia impenso pretio uenibat, in | |
| publicum omne sumptum, ademptum priuatis; portoriisque | 5 |
| et tributo plebes liberata, ut diuites conferrent qui oneri | |
| ferendo essent: pauperes satis stipendii pendere, si liberos | |
| educent. itaque haec indulgentia patrum asperis postmo- | 7.1 |
| dum rebus in obsidione ac fame adeo concordem ciuitatem | |
| tenuit, ut regium nomen non summi magis quam infimi | |
| horrerent, nec quisquam unus malis artibus postea tam | 8.1 |
| popularis esset quam tum bene imperando uniuersus sena- | |
| tus fuit. |