| Minucius uero cum iam ante uix tolerabilis fuisset rebus | 22.27.1.1 |
| secundis ac fauore uolgi, tum utique immodice immodeste- | 2.1 |
| que non Hannibale magis uicto ab se quam Q. Fabio gloriari: | |
| illum in rebus asperis unicum ducem ac parem quaesitum | 3.1 |
| Hannibali, maiorem minori, dictatorem magistro equitum, | |
| quod nulla memoria habeat annalium, iussu populi aequa- | |
| tum in eadem ciuitate, in qua magistri equitum uirgas ac | |
| secures dictatoris tremere atque horrere soliti sint; tantum | 4.1 |
| suam felicitatem uirtutemque enituisse. ergo secuturum se | |
| fortunam suam, si dictator in cunctatione ac segnitie deorum | |
| hominumque iudicio damnata perstaret. itaque quo die | 5.1 |
| primum congressus est cum Q. Fabio, statuendum omnium | |
| primum ait esse quemadmodum imperio aequato utantur: se | 6.1 |
| optimum ducere aut diebus alternis aut, si maiora interualla | |
| placerent, partitis temporibus alterius summum ius imperium- | |
| que esse, ut par hosti non solum consilio sed uiribus etiam | 7.1 |
| esset, si quam occasionem rei gerendae habuisset. Q. Fabio | 8.1 |
| haudquaquam id placere: omnia fortunam eam habitura | |
| quamcumque temeritas collegae habuisset; sibi communica- | |
| tum cum alio, non ademptum imperium esse; itaque se | 9.1 |
| nunquam uolentem parte, qua posset, rerum consilio geren- | |
| darum cessurum, nec se tempora aut dies imperii cum eo, | |
| exercitum diuisurum suisque consiliis, quoniam omnia non | |
| liceret, quae posset seruaturum. ita obtinuit ut legiones, | 10.1 |
| sicut consulibus mos esset, inter <se> diuiderent. prima et | |
| quarta Minucio, secunda et tertia Fabio euenerunt. item | 11.1 |
| equites pari numero sociumque et Latini nominis auxilia di- | |
| uiserunt. castris quoque separari magister equitum uoluit. |