| duplex inde Hannibali gaudium fuit; neque enim quic- | 22.28.1.1 |
| quam eorum quae apud hostes agerentur eum fallebat et | |
| perfugis multa [non] indicantibus et per suos explorantem: | |
| nam et liberam Minuci temeritatem se suo modo captaturum | 2.1 |
| et sollertiae Fabi dimidium uirium decessisse. tumulus erat | 3.1 |
| inter castra Minuci et Poenorum, quem qui occupasset haud | |
| dubie iniquiorem erat hosti locum facturus. eum non tam | 4.1 |
| capere sine certamine uolebat Hannibal, quamquam id | |
| operae pretium erat, quam causam certaminis cum Minucio, | |
| quem semper occursurum ad obsistendum satis sciebat, | |
| contrahere. | 5 |
| ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, | 5.1 |
| quia non modo siluestre quicquam sed ne uepribus quidem | |
| uestitum habebat, re ipsa natus tegendis insidiis, eo magis | 6.1 |
| quod in nuda ualle nulla talis fraus timeri poterat; et erant in | |
| anfractibus cauae rupes, ut quaedam earum ducenos armatos | |
| possent capere. in has latebras, quot quemque locum apte | 7.1 |
| insidere poterant, quinque milia conduntur peditum equitum- | |
| que. necubi tamen aut motus alicuius temere egressi aut | 8.1 |
| fulgor armorum fraudem in ualle tam aperta detegeret, missis | |
| paucis prima luce ad capiendum quem ante diximus tumu- | |
| lum auertit oculos hostium. primo statim conspectu con- | 9.1 |
| tempta paucitas ac sibi quisque deposcere pellendos inde | |
| hostes ac locum capiendum; dux ipse inter stolidissimos | |
| ferocissimosque ad arma uocat et uanis minis increpat | |
| hostem. principio leuem armaturam emittit, deinde con- | 10.1 |
| ferto agmine [mitti] equites; postremo, cum hostibus quoque | |
| subsidia mitti uideret, instructis legionibus procedit. et | 11.1 |
| Hannibal laborantibus suis alia atque alia accrescente certa- | |
| mine mittens auxilia peditum equitumque iam iustam ex- | |
| pleuerat aciem, ac totis utrimque uiribus certatur. prima | 12.1 |
| leuis armatura Romanorum, praeoccupatum <ex> inferiore | |
| loco succedens tumulum, pulsa detrusaque terrorem in suc- | |
| cedentem intulit equitem et ad signa legionum refugit. | |
| peditum acies inter perculsos impauida sola erat uideba- | 13.1 |
| turque, si iusta ac directa pugna esset, haudquaquam impar | |
| futura; tantum animorum fecerat prospere ante paucos dies | |
| res gesta; sed exorti repente insidiatores eum tumultum | 14.1 |
| terroremque in latera utrimque ab tergoque incursantes fece- | |
| runt ut neque animus ad pugnam neque ad fugam spes cui- | |
| quam superesset. |