| signo dato conclamatur inde ut colligantur uasa. profecti | 22.30.1.1 |
| et agmine incedentes in dictatoris castra in admirationem et | |
| ipsum et omnes qui circa erant conuerterunt. ut constituta | 2.1 |
| sunt ante tribunal signa, progressus ante alios magister | |
| equitum, cum patrem Fabium appellasset circumfusosque | |
| militum eius totum agmen patronos consalutasset, 'parenti- | 3.1 |
| bus' inquit, 'meis, dictator, quibus te modo nomine quod | |
| fando possum aequaui, uitam tantum debeo, tibi cum meam | |
| salutem, tum omnium horum. itaque plebei scitum, quo | 4.1 |
| oneratus <sum> magis quam honoratus, primus antiquo ab- | |
| rogoque et, quod exercitibus his tuis quod tibi mihique ser- | |
| uato ac conseruatori sit felix, sub imperium auspiciumque | |
| tuum redeo et signa haec legionesque restituo. tu, quaeso, | 5.1 |
| placatus me magisterium equitum, hos ordines suos quem- | |
| que tenere iubeas.' tum dextrae interiunctae militesque | 6.1 |
| contione dimissa ab notis ignotisque benigne atque hospi- | |
| taliter inuitati laetusque dies ex admodum tristi paulo ante | |
| ac prope exsecrabili factus. Romae, ut est perlata fama | 7.1 |
| rei gestae, dein litteris non magis ipsorum imperatorum | |
| quam uolgo militum ex utroque exercitu adfirmata, pro se | |
| quisque Maximum laudibus ad caelum ferre. par gloria | 8.1 |
| apud Hannibalem hostesque Poenos erat; ac tum demum | |
| sentire cum Romanis atque in Italia bellum esse; nam | 9.1 |
| biennio ante adeo et duces Romanos et milites spreuerant, | |
| ut uix cum eadem gente bellum esse crederent cuius terri- | |
| bilem [eam] famam a patribus accepissent. Hannibalem | 10.1 |
| quoque ex acie redeuntem dixisse ferunt tandem eam | |
| nubem, quae sedere in iugis montium solita sit, cum procella | |
| imbrem dedisse. |