| ubi inluxit, subductae primo sta- | 22.42.1.1 |
| tiones, deinde propius adeuntibus insolitum silentium admi- | |
| rationem fecit. tum satis comperta solitudine in castris | 2.1 |
| concursus fit ad praetoria consulum nuntiantium fugam | |
| hostium adeo trepidam ut tabernaculis stantibus castra reli- | |
| querint, quoque fuga obscurior esset, crebros etiam relictos | |
| ignes. clamor inde ortus ut signa proferri iuberent duce- | 3.1 |
| rentque ad persequendos hostes ac protinus castra diripienda | |
| et consul alter uelut unus turbae militaris erat: Paulus | 4.1 |
| etiam atque etiam dicere prouidendum praecauendumque | |
| esse; postremo, cum aliter neque seditionem neque ducem | |
| seditionis sustinere posset, Marium Statilium praefectum | |
| cum turma Lucana exploratum mittit. qui ubi adequitauit | 5.1 |
| portis, subsistere extra munimenta ceteris iussis ipse cum | |
| duobus equitibus uallum intrauit speculatusque omnia cum | |
| cura renuntiat insidias profecto esse: ignes in parte castro- | 6.1 |
| rum quae uergat in hostem relictos; tabernacula aperta et | |
| omnia cara in promptu relicta; argentum quibusdam locis | |
| temere per uias uel<ut> obiectum ad praedam uidisse. quae | 7.1 |
| ad deterrendos a cupiditate animos nuntiata erant, ea accen- | |
| derunt, et clamore orto a militibus, ni signum detur, sine | |
| ducibus ituros, haudquaquam dux defuit; nam extemplo | |
| Uarro signum dedit proficiscendi. Paulus, cum ei sua sponte | 8.1 |
| cunctanti pulli quoque auspicio non addixissent, nuntiari iam | |
| efferenti porta signa collegae iussit. quod quamquam Uarro | 9.1 |
| aegre est passus, Flamini tamen recens casus Claudique con- | |
| sulis primo Punico bello memorata naualis clades religionem | |
| animo incussit. di prope ipsi eo die magis distulere quam | 10.1 |
| prohibuere imminentem pestem Romanis; nam forte ita | |
| euenit ut, cum referri signa in castra iubenti consuli milites | |
| non parerent, serui duo Formiani unus, alter Sidicini equitis, | 11.1 |
| qui Seruilio atque Atilio consulibus inter pabulatores excepti | |
| a Numidis fuerant, profugerent eo die ad dominos; deduc- | |
| tique ad consules nuntiant omnem exercitum Hannibalis | |
| trans proximos montes sedere in insidiis. horum oppor- | 12.1 |
| tunus aduentus consules imperii potentes fecit, cum ambitio | |
| alterius suam primum apud eos praua indulgentia maiestatem | |
| soluisset. |