| ceterum temeritati consulis ac praepropero ingenio mate- | 22.41.1.1 |
| riam etiam fortuna dedit, quod in prohibendis praedatoribus | |
| tumultuario proelio ac procursu magis militum quam ex prae- | |
| parato aut iussu imperatorum orto haudquaquam par Poenis | |
| dimicatio fuit. ad mille et septingenti caesi, non plus cen- | 2.1 |
| tum Romanorum sociorumque occisis. ceterum uictoribus | |
| effuse sequentibus metu insidiarum obstitit Paulus consul, | |
| cuius eo die—nam alternis imperitabant—imperium erat, Uar- | 3.1 |
| rone indignante ac uociferante emissum hostem e manibus | |
| debellarique ni cessatum foret potuisse. Hannibal id dam- | 4.1 |
| num haud aegerrime pati; quin potius credere uelut inesca- | |
| tam temeritatem ferocioris consulis ac nouorum maxime | |
| militum esse. et omnia ei hostium haud secus quam sua | 5.1 |
| nota erant: dissimiles discordesque imperitare, duas prope | |
| partes tironum militum in exercitu esse. itaque locum et | 6.1 |
| tempus insidiis aptum se habere ratus, nocte proxima nihil | |
| praeter arma ferente secum milite castra plena omnis fortunae | |
| publicae priuataeque relinquit, transque proximos montes | 7.1 |
| laeua pedites instructos condit, dextra equites, impedimenta | |
| per conuallem mediam traducit, ut diripiendis uelut desertis | 8.1 |
| fuga dominorum castris occupatum impeditumque hostem | |
| opprimeret. crebri relicti in castris ignes, ut fides fieret dum | 9.1 |
| ipse longius spatium fuga praeciperet falsa imagine castro- | |
| rum, sicut Fabium priore anno frustratus esset, tenere in | |
| locis consules uoluisse. |