| aduersus ea consulis oratio haud sane laeta fuit, magis | 22.40.1.1 |
| fatentis ea quae diceret uera quam facilia factu esse; dic- | 2.1 |
| tatori magistrum equitum intolerabilem fuisse; quid consuli | |
| aduersus collegam seditiosum ac temerarium uirium atque | |
| auctoritatis fore? se populare incendium priore consulatu | 3.1 |
| semustum effugisse; optare ut omnia prospere euenirent; | |
| sed si quid aduersi caderet, hostium se telis potius quam | |
| suffragiis iratorum ciuium caput obiecturum. | |
| ab hoc sermone profectum Paulum tradunt prosequen- | 4.1 |
| tibus primoribus patrum: plebeium consulem sua plebes | |
| prosecuta, turba conspectior cum dignitates deessent. ut in | 5.1 |
| castra uenerunt, permixto nouo exercitu ac uetere, castris | |
| bifariam factis, ut noua minora essent propius Hannibalem, | |
| in ueteribus maior pars et omne robur uirium esset, consu- | 6.1 |
| lum anni prioris M. Atilium, aetatem excusantem, Romam | |
| miserunt, Geminum Seruilium in minoribus castris legioni | |
| Romanae et socium peditum equitumque duobus milibus | |
| praeficiunt. Hannibal quamquam parte dimidia auctas | 7.1 |
| hostium copias cernebat, tamen aduentu consulum mire | |
| gaudere. non solum enim nihil ex raptis in diem commeati- | 8.1 |
| bus superabat sed ne unde raperet quidem quicquam reliqui | |
| erat, omni undique frumento, postquam ager parum tutus | |
| erat, in urbes munitas conuecto, ut uix decem dierum, quod | 9.1 |
| compertum postea est, frumentum superesset Hispanorum- | |
| que ob inopiam transitio parata fuerit, si maturitas temporum | |
| exspectata foret. |