| 'si aut collegam, id quod mallem, tui similem, L. Aemili, | 22.39.1.1 |
| haberes aut tu collegae tui esses similis, superuacanea esset | |
| oratio mea; nam et duo boni consules, etiam me indicente, | 2.1 |
| omnia e re publica fide uestra faceretis, et mali nec mea uerba | |
| auribus uestris nec consilia animis acciperetis. nunc et | 3.1 |
| collegam tuum et te talem uirum intuenti mihi tecum omnis | |
| oratio est, quem uideo nequiquam et uirum bonum et ciuem | |
| fore, si altera parte claudente re publica malis consiliis idem | |
| ac bonis iuris et potestatis erit. erras enim, L. Paule, si | 4.1 |
| tibi minus certaminis cum C. Terentio quam cum Hannibale | |
| futurum censes; nescio an infestior hic aduersarius quam | |
| ille hostis maneat; cum illo in acie tantum, cum hoc omni- | 5.1 |
| bus locis ac temporibus certaturus es; aduersus Hannibalem | |
| legionesque eius tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi | |
| est, Uarro dux tuis militibus te est oppugnaturus. ominis | 6.1 |
| etiam tibi causa absit C. Flamini memoria. tamen ille | |
| consul demum et in prouincia et ad exercitum coepit furere: | |
| hic, priusquam peteret consulatum, deinde in petendo con- | |
| sulatu, nunc quoque consul, priusquam castra uideat aut | 5 |
| hostem, insanit. et qui tantas iam nunc procellas proelia | 7.1 |
| atque acies iactando inter togatos ciet, quid inter armatam | |
| iuuentutem censes facturum et ubi extemplo res uerba | |
| sequitur? atqui si hic, quod facturum se denuntiat, ex- | 8.1 |
| templo pugnauerit, aut ego rem militarem, belli hoc genus, | |
| hostem hunc ignoro, aut nobilior alius Trasumenno locus | |
| nostris cladibus erit. nec gloriandi tempus aduersus unum | 9.1 |
| est, et ego contemnendo potius quam appetendo gloriam | |
| modum excesserim; sed ita res se habet: una ratio belli | |
| gerendi aduersus Hannibalem est qua ego gessi. nec | 10.1 |
| euentus modo hoc docet—stultorum iste magister est—sed | |
| eadem ratio, quae fuit futuraque donec res eaedem mane- | |
| bunt, immutabilis est. in Italia bellum gerimus, in sede ac | 11.1 |
| solo nostro; omnia circa plena ciuium ac sociorum sunt; | |
| armis, uiris, equis, commeatibus iuuant iuuabuntque,—id | 12.1 |
| iam fidei documentum in aduersis rebus nostris dederunt; | |
| meliores, prudentiores, constantiores nos tempus diesque | |
| facit. Hannibal contra in aliena, in hostili est terra inter | 13.1 |
| omnia inimica infestaque, procul ab domo, ab patria; neque | |
| illi terra neque mari est pax; nullae eum urbes accipiunt, | |
| nulla moenia; nihil usquam sui uidet, in diem rapto uiuit; | |
| partem uix tertiam exercitus eius habet quem Hiberum amnem | 14.1 |
| traiecit; plures fame quam ferro absumpti; nec his paucis | |
| iam uictus suppeditat. dubitas ergo quin sedendo supe- | 15.1 |
| raturi simus eum qui senescat in dies, non commeatus, | |
| non supplementum, non pecuniam habeat? quamdiu pro | 16.1 |
| Gereoni, castelli Apuliae inopis, tamquam pro Carthaginis | |
| moenibus sedet? ne aduersus te quidem de me gloriabor: | 17.1 |
| Seruilius atque Atilius, proximi consules, uide quemadmo- | |
| dum eum ludificati sint. haec una salutis est uia, L. Paule, | |
| quam difficilem infestamque ciues tibi magis quam hostes | |
| facient. idem enim tui quod hostium milites uolent; idem | 18.1 |
| Uarro consul Romanus quod Hannibal Poenus imperator | |
| cupiet. duobus ducibus unus resistas oportet. resistes | |
| autem, aduersus famam rumoresque hominum si satis firmus | |
| steteris, si te neque collegae uana gloria neque tua falsa | 5 |
| infamia mouerit. ueritatem laborare nimis saepe aiunt, | 19.1 |
| exstingui nunquam. gloriam qui spreuerit, ueram habebit. | 20.1 |
| sine timidum pro cauto, tardum pro considerato, imbellem | |
| pro perito belli uocent. malo te sapiens hostis metuat quam | |
| stulti ciues laudent. omnia audentem contemnet Hannibal, | |
| nihil temere agentem metuet. nec ego ut nihil agatur | 21.1 |
| <hortor> sed ut agentem te ratio ducat, non fortuna; tuae | |
| potestatis semper tu tuaque omnia sint; armatus intentusque | |
| sis; neque occasioni tuae desis neque suam occasionem | |
| hosti des. omnia non properanti clara certaque erunt; | 22.1 |
| festinatio improuida est et caeca.' |