| dilectu perfecto consules paucos morati dies dum ab so- | 22.38.1.1 |
| ciis ac nomine Latino uenirent milites. tum, quod nunquam | 2.1 |
| antea factum erat, iure iurando ab tribunis militum adacti | |
| milites; nam ad eam diem nihil praeter sacramentum fuerat | 3.1 |
| iussu consulum conuenturos neque iniussu abituros; et ubi | |
| ad decuriandum aut centuriandum conuenissent, sua uolun- | |
| tate ipsi inter sese decuriati equites, centuriati pedites con- | 4.1 |
| iurabant sese fugae atque formidinis ergo non abituros neque | |
| ex ordine recessuros nisi teli sumendi aut petendi et aut | |
| hostis feriendi aut ciuis seruandi causa. id ex uoluntario | 5.1 |
| inter ipsos foedere ad tribunos ac legitimam iuris iurandi | |
| adactionem translatum. | |
| contiones, priusquam ab urbe signa mouerentur, consulis | 6.1 |
| Uarronis multae ac feroces fuere denuntiantis bellum arces- | |
| situm in Italiam ab nobilibus mansurumque in uisceribus rei | 7.1 |
| publicae, si plures Fabios imperatores haberet, se quo die | |
| hostem uidisset perfecturum. collegae eius Pauli una, pridie | 8.1 |
| quam ex urbe proficisceretur, contio fuit, uerior quam gratior | |
| populo, qua nihil inclementer in Uarronem dictum nisi id | |
| modo mirari se quidni qui dux priusquam aut suum aut | 9.1 |
| hostium exercitum locorum situm naturam regionis nosset, | |
| iam nunc togatus in urbe sciret quae sibi agenda armato | |
| forent, [et] diem quoque praedicere posset qua cum hoste | 10.1 |
| signis conlatis esset dimicaturus: se, quae consilia magis res | 11.1 |
| dent hominibus quam homines rebus, ea ante tempus im- | |
| matura non praecepturum; optare ut quae caute ac consulte | |
| gesta essent satis prospere euenirent; temeritatem, praeter- | 12.1 |
| quam quod stulta sit, infelicem etiam ad id locorum fuisse. | |
| et sua sponte apparebat tuta celeribus consiliis praepositurum, | 13.1 |
| et, quo id constantius perseueraret, Q. Fabius Maximus sic | |
| eum proficiscentem adlocutus fertur. |