| per eosdem dies ab Hierone classis Ostia cum magno | 22.37.1.1 |
| commeatu accessit. legati in senatum introducti nuntiarunt | 2.1 |
| caedem C. Flamini consulis exercitusque allatam adeo aegre | |
| tulisse regem Hieronem ut nulla sua propria regnique sui | |
| clade moueri magis potuerit. itaque, quamquam probe sciat | 3.1 |
| magnitudinem populi Romani admirabiliorem prope aduersis | |
| rebus quam secundis esse, tamen se omnia quibus a bonis | 4.1 |
| fidelibusque sociis bella iuuari soleant misisse; quae ne ac- | |
| cipere abnuant magno opere se patres conscriptos orare. iam | 5.1 |
| omnium primum ominis causa Uictoriam auream pondo du- | |
| centum ac uiginti adferre sese. acciperent eam tenerentque | |
| et haberent propriam et perpetuam. aduexisse etiam tre- | 6.1 |
| centa milia modium tritici, ducenta hordei, ne commeatus | |
| deessent, et quantum praeterea opus esset quo iussissent | |
| subuecturos. milite atque equite scire nisi Romano Latini- | 7.1 |
| que nominis non uti populum Romanum: leuium armorum | |
| auxilia etiam externa uidisse in castris Romanis. itaque | 8.1 |
| misisse mille sagittariorum ac funditorum, aptam manum | |
| aduersus Baliares ac Mauros pugnacesque alias missili telo | |
| gentes. ad ea dona consilium quoque addebant ut praetor, | 9.1 |
| cui prouincia Sicilia euenisset, classem in Africam traiceret, | |
| ut et hostes in terra sua bellum haberent minusque laxamenti | |
| daretur iis ad auxilia Hannibali summittenda. ab senatu | 10.1 |
| ita responsum regi est: uirum bonum egregiumque socium | |
| Hieronem esse atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi | |
| Romani uenerit, fidem coluisse ac rem Romanam omni | |
| tempore ac loco munifice adiuuisse. id perinde ac deberet | 5 |
| gratum populo Romano esse. aurum et a ciuitatibus qui- | 11.1 |
| busdam allatum, gratia rei accepta, non accepisse populum | |
| Romanum; Uictoriam omenque accipere sedemque ei se | 12.1 |
| diuae dare dicare Capitolium, templum Iouis optimi maximi, | |
| in ea arce urbis Romanae sacratam uolentem propitiamque, | |
| firmam ac stabilem fore populo Romano. funditores sa- | 13.1 |
| gittariique et frumentum traditum consulibus. quinquere- | |
| mes ad <quinquaginta> nauium classem quae cum T. Otacilio | |
| propratore in Sicilia erat quinque et uiginti additae, per- | |
| missumque est ut, si e re publica censeret esse, in Africam | 5 |
| traiceret. |