| exercitus quoque multiplicati sunt; quantae autem copiae | 22.36.1.1 |
| peditum equitumque additae sint adeo et numero et genere | |
| copiarum uariant auctores, ut uix quicquam satis certum | |
| adfirmare ausus sim. decem milia nouorum militum alii | 2.1 |
| scripta in supplementum, alii nouas quattuor legiones ut | |
| octo legionibus rem gererent; numero quoque peditum | 3.1 |
| equitumque legiones auctas milibus peditum et centenis | |
| equitibus in singulas adiectis, ut quina milia peditum, treceni | |
| equites essent, socii duplicem numerum equitum darent, | |
| peditis aequarent, septem et octoginta milia armatorum et | 4.1 |
| ducentos in castris Romanis <fuisse> cum pugnatum ad | |
| Cannas est quidam auctores sunt. illud haudquaquam | 5.1 |
| discrepat maiore conatu atque impetu rem actam quam priori- | |
| bus annis, quia spem posse uinci hostem dictator praebuerat. | |
| ceterum priusquam signa ab urbe nouae legiones moue- | 6.1 |
| rent, decemuiri libros adire atque inspicere iussi propter ter- | |
| ritos uolgo homines nouis prodigiis. nam et Romae in | 7.1 |
| Auentino et Ariciae nuntiatum erat sub idem tempus lapidi- | |
| bus pluuisse, et multo cruore signa in Sabinis, Caeretes aquas | |
| [fonte callidos] manasse; id quidem etiam, quod saepius | 8.1 |
| acciderat, magis terrebat; et in uia fornicata, quae ad Cam- | |
| pum erat, aliquot homines de caelo tacti exanimatique fuerant. | |
| ea prodigia ex libris procurata. legati a Paesto pateras | 9.1 |
| aureas Romam attulerunt. iis, sicut Neapolitanis, gratiae | |
| actae, aurum non acceptum. |