cum his orationibus accensa plebs esset, tribus patriciis 22.35.1.1
petentibus, P. Cornelio Merenda L. Manlio Uolsone M.
Aemilio Lepido, duobus nobilium iam familiarum plebeiis, C. 2.1
Atilio Serrano et Q. Aelio Paeto, quorum alter pontifex, alter
augur erat, C. Terentius consul unus creatur, ut in manu
eius essent comitia rogando collegae. tum experta nobi- 3.1
litas parum fuisse uirium in competitoribus eius, L. Aemilium
Paulum, qui cum M. Liuio consul fuerat et damnatione col-
legae sui prope ambustus euaserat, infestum plebei, diu ac
multum recusantem ad petitionem compellit. is proximo 4.1
comitiali die concedentibus omnibus, qui cum Uarrone certa-
uerant, par magis in aduersandum quam collega datur con-
suli. inde praetorum comitia habita. creati M. Pomponius 5.1
Matho et P. Furius <Philus>; Philo Romae iuri dicundo ur-
bana sors, Pomponio inter ciues Romanos et peregrinos
euenit; additi duo praetores, M. Claudius Marcellus in Sici- 6.1
liam, L. Postumius Albinus in Galliam. omnes absentes 7.1
creati sunt nec cuiquam eorum praeter Terentium consulem
mandatus honos quem non iam antea gessisset, praeteritis
aliquot fortibus ac strenuis uiris, quia in tali tempore nulli
nouus magistratus uidebatur mandandus. 5