| consulibus proro- | 22.34.1.1 |
| gatum in annum imperium. interreges proditi sunt a patribus | |
| C. Claudius Appi filius Cento, inde P. Cornelius Asina. in | |
| eius interregno comitia habita magno certamine patrum ac | |
| plebis. C. Terentio Uarroni, quem sui generis hominem, | 2.1 |
| plebi insectatione principum popularibusque artibus concilia- | |
| tum, ab Q. Fabi opibus et dictatorio imperio concusso aliena | |
| inuidia splendentem uolgus extrahere ad consulatum niteba- | |
| tur, patres summa ope obstabant ne se insectando sibi aequari | 5 |
| adsuescerent homines. Q. Baebius Herennius tribunus | 3.1 |
| plebis, cognatus C. Terenti, criminando non senatum modo | |
| sed etiam augures, quod dictatorem prohibuissent comitia | |
| perficere, per inuidiam eorum fauorem candidato suo con- | |
| ciliabat: ab hominibus nobilibus, per multos annos bellum | 4.1 |
| quaerentibus, Hannibalem in Italiam adductum; ab iisdem, | |
| cum debellari possit, fraude bellum trahi. cum quattuor | 5.1 |
| legionibus uniuersis pugnari posse apparuisset eo quod | |
| M. Minucius absente Fabio prospere pugnasset, duas legiones | 6.1 |
| hosti ad caedem obiectas, deinde ex ipsa caede ereptas ut | |
| pater patronusque appellaretur qui prius uincere prohibuisset | |
| Romanos quam uinci. consules deinde Fabianis artibus, | 7.1 |
| cum debellare possent, bellum traxisse. id foedus inter omnes | |
| nobiles ictum nec finem ante belli habituros quam consulem | |
| uere plebeium, id est, hominem nouum fecissent; nam | 8.1 |
| plebeios nobiles iam eisdem initiatos esse sacris et contem- | |
| nere plebem, ex quo contemni patribus desierint, coepisse. | |
| cui non apparere id actum et quaesitum esse ut interregnum | 9.1 |
| iniretur, ut in patrum potestate comitia essent? id consules | 10.1 |
| ambos ad exercitum morando quaesisse; id postea, quia | |
| inuitis iis dictator esset dictus comitiorum causa, expugnatum | |
| esse ut uitiosus dictator per augures fieret. habere igitur | 11.1 |
| interregnum eos; consulatum unum certe plebis Romanae | |
| esse; populum liberum habiturum ac daturum ei qui [magis] | |
| uere uincere quam diu imperare malit. |