| per eosdem dies speculator Carthaginiensis, qui per bien- | 22.33.1.1 |
| nium fefellerat, Romae deprensus praecisisque manibus dimis- | |
| sus, et serui quinque et uiginti in crucem acti, quod in campo | 2.1 |
| Martio coniurassent; indici data libertas et aeris grauis | |
| uiginti milia. legati et ad Philippum Macedonum regem | 3.1 |
| missi ad deposcendum Demetrium Pharium, qui bello uictus | |
| ad eum fugisset, et alii <in> Ligures ad expostulandum quod | 4.1 |
| Poenum opibus auxiliisque suis iuuissent, simul ad uisendum | |
| ex propinquo quae in Boiis atque Insubribus gererentur. ad | 5.1 |
| Pinnem quoque regem in Illyrios legati missi ad stipendium, | |
| cuius dies exierat, poscendum aut, si diem proferri uellet, | |
| obsides accipiendos. adeo, etsi bellum ingens in ceruicibus | 6.1 |
| erat, nullius usquam terrarum rei cura Romanos, ne longin- | |
| quae quidem effugiebat. in religionem etiam uenit aedem | 7.1 |
| Concordiae, quam per seditionem militarem biennio ante L. | |
| Manlius praetor in Gallia uouisset, locatam ad id tempus non | |
| esse. itaque duumuiri ad eam rem creati a M. Aemilio | 8.1 |
| praetore urbano, C. Pupius et Caeso Quinctius Flamininus, | |
| aedem in arce faciendam locauerunt. | |
| ab eodem praetore ex senatus consulto litterae ad con- | 9.1 |
| sules missae ut, si iis uideretur, alter eorum ad consules | |
| creandos Romam ueniret; se in eam diem quam iussissent | |
| comitia edicturum. ad haec a consulibus rescriptum sine | 10.1 |
| detrimento rei publicae abscedi non posse ab hoste; itaque | |
| per interregem comitia habenda esse potius quam consul alter | |
| a bello auocaretur. patribus rectius uisum est dictatorem a | 11.1 |
| consule dici comitiorum habendorum causa. dictus L. Uetu- | |
| rius Philo M. Pomponium Mathonem magistrum equitum | |
| dixit. iis uitio creatis iussisque die quarto decimo se magis- | 12.1 |
| tratu abdicare, ad interregnum res rediit. |