| consules satis exploratis itineribus sequentes Poenum, ut | 22.44.1.1 |
| uentum ad Cannas est et in conspectu Poenum habebant, | |
| bina castra communiunt, eodem ferme interuallo quo ad | |
| Gereonium sicut ante copiis diuisis. Aufidus amnis, utrisque | 2.1 |
| castris adfluens, aditum aquatoribus ex sua cuiusque oppor- | |
| tunitate haud sine certamine dabat; ex minoribus tamen | 3.1 |
| castris, quae posita trans Aufidum erant, liberius aquabantur | |
| Romani, quia ripa ulterior nullum habebat hostium praesi- | |
| dium. Hannibal spem nanctus locis natis ad equestrem | 4.1 |
| pugnam, qua parte uirium inuictus erat, facturos copiam | |
| pugnandi consules, dirigit aciem lacessitque Numidarum | |
| procursatione hostes. inde rursus sollicitari seditione mili- | 5.1 |
| tari ac discordia consulum Romana castra, cum Paulus | |
| Sempronique et Flamini temeritatem Uarroni Uarro specio- | |
| sum timidis ac segnibus ducibus exemplum Fabium obiceret | |
| testareturque deos hominesque hic nullam penes se culpam | 6.1 |
| esse, quod Hannibal iam uel<ut> usu cepisset Italiam; se | |
| constrictum a collega teneri; ferrum atque arma iratis et | |
| pugnare cupientibus adimi militibus; ille, si quid proiectis | 7.1 |
| ac proditis ad inconsultam atque improuidam pugnam | |
| legionibus accideret, se omnis culpae exsortem, omnis euen- | |
| tus participem fore diceret; uideret ut quibus lingua prompta | |
| ac temeraria, aeque in pugna uigerent manus. | 5 |