| dum altercationibus magis quam consiliis tempus teritur, | 22.45.1.1 |
| Hannibal ex acie, quam ad multum diei tenuerat instructam, | |
| cum in castra ceteras reciperet copias, Numidas ad inuaden- | 2.1 |
| dos ex minoribus castris Romanorum aquatores trans flumen | |
| mittit. quam inconditam turbam cum uixdum in ripam | 3.1 |
| egressi clamore ac tumultu fugassent, in stationem quoque | |
| pro uallo locatam atque ipsas prope portas euecti sunt. id | 4.1 |
| uero indignum uisum ab tumultuario auxilio iam etiam castra | |
| Romana terreri, ut ea modo una causa ne extemplo transirent | |
| flumen dirigerentque aciem tenuerit Romanos quod summa | |
| imperii eo die penes Paulum fuerit. itaque postero die | 5.1 |
| Uarro, cui sors eius diei imperii erat, nihil consulto collega | |
| signum proposuit instructasque copias flumen traduxit, se- | |
| quente Paulo quia magis non probare quam non adiuuare | |
| consilium poterat. transgressi flumen eas quoque quas in | 6.1 |
| castris minoribus habuerant copias suis adiungunt atque ita | |
| instructa acie in dextro cornu—id erat flumini propius—Ro- | |
| manos equites locant, deinde pedites: laeuum cornu extremi | 7.1 |
| equites sociorum, intra pedites, ad medium iuncti legionibus | |
| Romanis, tenuerunt: iaculatores ex ceteris leuium armorum | |
| auxiliis prima acies facta. consules cornua tenuerunt, Te- | 8.1 |
| rentius laeuum, Aemilius dextrum: Gemino Seruilio media | |
| pugna tuenda data. |