| clamore sublato procursum ab auxiliis et pugna leuibus | 22.47.1.1 |
| primum armis commissa; deinde equitum Gallorum Hispano- | |
| rumque laeuum cornu cum dextro Romano concurrit, minime | |
| equestris more pugnae; frontibus enim aduersis concurren- | 2.1 |
| dum erat, quia nullo circa ad euagandum relicto spatio hinc | |
| amnis, hinc peditum acies claudebant. in derectum utrim- | 3.1 |
| que nitentes, stantibus ac confertis postremo turba equis uir | |
| uirum amplexus detrahebat equo. pedestre magna iam ex | |
| parte certamen factum erat; acrius tamen quam diutius | |
| pugnatum est pulsique Romani equites terga uertunt. sub | 4.1 |
| equestris finem certaminis coorta est peditum pugna, primo | |
| et uiribus et animis par dum constabant ordines Gallis | |
| Hispanisque; tandem Romani, diu ac saepe conisi, aequa | 5.1 |
| fronte acieque densa impulere hostium cuneum nimis tenuem | |
| eoque parum ualidum, a cetera prominentem acie. impulsis | 6.1 |
| deinde ac trepide referentibus pedem institere ac tenore uno | |
| per praeceps pauore fugientium agmen in mediam primum | |
| aciem inlati, postremo nullo resistente ad subsidia Afrorum | |
| peruenerunt, qui utrimque reductis alis constiterant †media, | 7.1 |
| qua Galli Hispanique steterant, aliquantum prominente acie†. | |
| qui cuneus ut pulsus aequauit frontem primum, dein ceden- | 8.1 |
| do etiam [in] sinum in medio dedit, Afri circa iam cornua | |
| fecerant inruentibusque incaute in medium Romanis circum- | |
| dedere alas; mox cornua extendendo clausere et ab tergo | |
| hostes. hinc Romani, defuncti nequiquam [de] proelio uno, | 9.1 |
| omissis Gallis Hispanisque, quorum terga ceciderant, [et] | |
| aduersus Afros integram pugnam ineunt, non tantum [in] eo | 10.1 |
| iniquam quod inclusi aduersus circumfusos sed etiam quod | |
| fessi cum recentibus ac uegetis pugnabant. |