| cum cetera quae continuis cladibus fortuna minuerat, | 23.22.1.1 |
| quantum consiliis humanis adsequi poterant, patres exples- | |
| sent, tandem se quoque et solitudinem curiae paucitatemque | 2.1 |
| conuenientium ad publicum consilium respexerunt; neque | 3.1 |
| enim post L. Aemilium et C. Flaminium censores senatus | |
| lectus fuerat, cum tantum senatorum aduersae pugnae, ad | |
| hoc sui quemque casus per quinquennium absumpsissent. | |
| cum de ea re M. Aemilius praetor, dictatore post Casilinum | 4.1 |
| amissum profecto iam ad exercitum, exposcentibus cunctis | |
| rettulisset, tum Sp. Caruilius cum longa oratione non solum | |
| inopiam sed paucitatem etiam ciuium ex quibus in patres | |
| legerentur conquestus esset, explendi senatus causa et iun- | 5.1 |
| gendi artius Latini nominis cum populo Romano magno | |
| opere se suadere dixit ut ex singulis populis Latinorum | |
| binis senatoribus, <quibus> patres Romani censuissent, | |
| ciuitas daretur, atque <inde> in demortuorum locum in | 5 |
| senatum legerentur. eam sententiam haud aequioribus | 6.1 |
| animis quam ipsorum quondam postulatum Latinorum | |
| patres audierunt; et cum fremitus indignantium tota curia | 7.1 |
| esset et praecipue T. Manlius esse etiam nunc eius stirpis | |
| uirum diceret ex qua quondam in Capitolio consul minatus | |
| esset quem Latinum in curia uidisset eum sua manu se | |
| interfecturum, Q. Fabius Maximus nunquam rei ullius | 8.1 |
| alieniore tempore mentionem factam in senatu dicit quam | |
| inter tam suspensos sociorum animos incertamque fidem id | |
| iactum quod insuper sollicitaret eos; eam unius hominis | 9.1 |
| temerariam uocem silentio omnium exstinguendam esse et, | |
| si quid unquam arcani sanctiue ad silendum in curia fuerit, | |
| id omnium maxime tegendum, occulendum, obliuiscen- | |
| dum, pro non dicto habendum esse. ita eius rei oppressa | 5 |
| mentio est. | |
| dictatorem, qui censor ante fuisset uetustissimusque ex | 10.1 |
| iis qui uiuerent censoriis esset, creari placuit qui senatum | |
| legeret, accirique C. Terentium consulem ad dictatorem | |
| dicendum iusserunt. qui ex Apulia relicto ibi praesidio | 11.1 |
| cum magnis itineribus Romam redisset, nocte proxima, ut | |
| mos erat, M. Fabium Buteonem ex senatus consulto sine | |
| magistro equitum dictatorem in sex menses dixit. |