| per idem fere tempus litterae ex Sicilia Sardiniaque Ro- | 23.21.1.1 |
| mam allatae. priores ex Sicilia T. Otacili propraetoris in | |
| senatu recitatae sunt: P. Furium praetorem cum classe ex | 2.1 |
| Africa Lilybaeum uenisse; ipsum grauiter saucium in dis- | |
| crimine ultimo uitae esse; militi ac naualibus sociis neque | |
| stipendium neque frumentum ad diem dari neque unde | |
| detur esse; magno opere suadere ut quam primum ea mit- | 3.1 |
| tantur, sibique, si ita uideatur, ex nouis praetoribus succes- | |
| sorem mittant. eademque ferme de stipendio frumentoque | 4.1 |
| ab A. Cornelio Mammula propraetore ex Sardinia scripta. | |
| responsum utrique non esse unde mitteretur, iussique ipsi | |
| classibus atque exercitibus suis consulere. T. Otacilius ad | 5.1 |
| unicum subsidium populi Romani, Hieronem, legatos cum | |
| misisset, in stipendium quanti argenti opus fuit et sex men- | |
| sum frumentum accepit; Cornelio in Sardinia ciuitates | |
| sociae benigne contulerunt. et Romae quoque propter | 6.1 |
| penuriam argenti triumuiri mensarii rogatione M. Minucii | |
| tribuni plebis facti, L. Aemilius Papus, qui consul censorque | |
| fuerat, et M. Atilius Regulus, qui bis consul fuerat, et | |
| L. Scribonius Libo, qui tum tribunus plebis erat. et | 7.1 |
| duumuiri creati M. et C. Atilii aedem Concordiae, quam | |
| L. Manlius praetor uouerat, dedicauerunt; et tres pontifices | |
| creati, Q. Caecilius Metellus et Q. Fabius Maximus et Q. | |
| Fuluius Flaccus, in locum P. Scantini demortui et L. Aemili | 5 |
| Pauli consulis et Q. Aeli Paeti, qui ceciderant pugna Can- | |
| nensi. |