| Casilinum oppidum reddi- | 23.20.1.1 |
| tum Campanis est, firmatum septingentorum militum de | |
| exercitu Hannibalis praesidio, ne, ubi Poenus inde absces- | |
| sisset, Romani oppugnarent. Praenestinis militibus senatus | 2.1 |
| Romanus duplex stipendium et quinquennii militiae uaca- | |
| tionem decreuit; ciuitate cum donarentur ob uirtutem, non | |
| mutauerunt. Perusinorum casus obscurior fama est, quia | 3.1 |
| nec ipsorum monumento ullo est illustratus nec decreto | |
| Romanorum. | |
| eodem tempore Petelinos, qui uni ex Bruttiis manserant | 4.1 |
| in amicitia Romana, non Carthaginienses modo qui regio- | |
| nem obtinebant sed Bruttii quoque ceteri ob separata ab se | |
| consilia oppugnabant. quibus cum obsistere malis nequi- | 5.1 |
| rent Petelini, legatos Romam ad praesidium petendum | |
| miserunt. quorum preces lacrimaeque—in questus enim | |
| flebiles, cum sibimet ipsi consulere iussi sunt, sese in uesti- | |
| bulo curiae profuderunt—ingentem misericordiam patribus | 5 |
| ac populo mouerunt, consultique iterum a M. Aemilio prae- | 6.1 |
| tore patres circumspectis omnibus imperii uiribus fateri | |
| coacti nihil iam longinquis sociis in se praesidii esse, redire | |
| domum fideque ad ultimum expleta consulere sibimet ipsos | |
| in reliquum <pro> praesenti fortuna iusserunt. haec post- | 7.1 |
| quam renuntiata legatio Petelinis est, tantus repente maeror | |
| pauorque senatum eorum cepit ut pars profugiendi qua | |
| quisque posset ac deserendae urbis auctores essent, pars, | 8.1 |
| quando deserti a ueteribus sociis essent, adiungendi se | |
| ceteris Bruttiis ac per eos dedendi Hannibali. uicit tamen | 9.1 |
| ea pars quae nihil raptim nec temere agendum consulen- | |
| dumque de integro censuit. relata postero die per mino- | 10.1 |
| rem trepidationem re tenuerunt optimates ut conuectis | |
| omnibus ex agris urbem ac muros firmarent. |