| ceterum mitescente iam hieme educto ex hibernis milite | 23.19.1.1 |
| Casilinum redit, ubi, quamquam ab oppugnatione cessatum | 2.1 |
| erat, obsidio tamen continua oppidanos praesidiumque ad | |
| ultimum inopiae adduxerat. castris Romanis Ti. Sempronius | 3.1 |
| praeerat dictatore auspiciorum repetendorum causa profecto | |
| Romam. Marcellum et ipsum cupientem ferre auxilium ob- | 4.1 |
| sessis et Uolturnus amnis inflatus aquis et preces Nolanorum | |
| Acerranorumque tenebant, Campanos timentium si praesi- | |
| dium Romanum abscessisset. Gracchus adsidens tantum | 5.1 |
| Casilino, quia praedictum erat dictatoris ne quid absente eo | |
| rei gereret, nihil mouebat, quamquam quae facile omnem pa- | |
| tientiam uincerent nuntiabantur a Casilino; nam et praeci- | 6.1 |
| pitasse se quosdam non tolerantes famem constabat et stare | |
| inermes in muris, nuda corpora ad missilium telorum ictus | |
| praebentes. ea aegre patiens Gracchus, cum neque pugnam | 7.1 |
| conserere dictatoris iniussu auderet—pugnandum autem esse, | |
| si palam frumentum importaret, uidebat—neque clam im- | |
| portandi spes esset, farre ex agris circa undique conuecto | 8.1 |
| cum complura dolia complesset, nuntium ad magistratum | |
| Casilinum misit ut exciperent dolia quae amnis deferret. | |
| insequenti nocte intentis omnibus in flumen ac spem ab | 9.1 |
| nuntio Romano factam dolia medio missa amni defluxerunt; | |
| aequaliter inter omnes frumentum diuisum. id postero | 10.1 |
| quoque die ac tertio factum est; nocte et mittebantur et | |
| perueniebant; eo custodias hostium fallebant. imbribus | 11.1 |
| deinde continuis citatior solito amnis transuerso uertice dolia | |
| impulit ad ripam quam hostes seruabant. ibi haerentia | |
| inter obnata ripis salicta conspiciuntur, nuntiatumque Han- | |
| nibali est et deinde intentiore custodia cautum ne quid | 5 |
| falleret Uolturno ad urbem missum. nuces tamen fusae ab | 12.1 |
| Romanis castris, cum medio amni ad Casilinum defluerent, | |
| cratibus excipiebantur. | |
| postremo ad id uentum inopiae est, ut lora detractasque | 13.1 |
| scutis pelles, ubi feruida mollissent aqua, mandere conaren- | |
| tur nec muribus alioue animali abstinerent et omne herba- | |
| rum radicumque genus aggeribus infimis muri eruerent. et | 14.1 |
| cum hostes obarassent quidquid herbidi terreni extra murum | |
| erat, raporum semen iniecerunt, ut Hannibal 'eone usque | |
| dum ea nascuntur ad Casilinum sessurus sum?' exclamaret; | |
| et qui nullam antea pactionem auribus admiserat, tum de- | 15.1 |
| mum agi secum est passus de redemptione liberorum capitum. | |
| septunces auri in singulos pretium conuenit. fide accepta | 16.1 |
| tradiderunt sese. donec omne aurum persolutum est, in | |
| uinculis habiti; tum remissi summa cum fide. id uerius | 17.1 |
| est quam ab equite in abeuntes immisso interfectos. Prae- | |
| nestini maxima pars fuere. ex quingentis septuaginta qui | |
| in praesidio fuerunt, minus dimidium ferrum famesque | |
| absumpsit: ceteri incolumes Praeneste cum praetore suo | 5 |
| M. Anicio—scriba is antea fuerat—redierunt. statua eius | 18.1 |
| indictio fuit, Praeneste in foro statuta, loricata, amicta toga, | |
| uelato capite, [et tria signa] cum titulo lamnae aeneae in- | |
| scripto, M. Anicium pro militibus qui Casilini in praesidio | |
| fuerint uotum soluisse. idem titulus tribus signis in aede | 5 |
| Fortunae positis fuit subiectus. |