| hac nuntiata clade cum per dies multos in tanto pauore | 23.25.1.1 |
| fuisset ciuitas ut tabernis clausis uelut nocturna solitudine | |
| per urbem acta senatus aedilibus negotium daret ut urbem | 2.1 |
| circumirent aperirique tabernas et maestitiae publicae | |
| speciem urbi demi iuberent, tum Ti. Sempronius senatum | |
| habuit consolatusque patres est, et adhortatus ne qui Can- | 3.1 |
| nensi ruinae non succubuissent ad minores calamitates ani- | |
| mos summitterent: quod ad Carthaginienses hostes Han- | |
| nibalemque attineret, prospera modo essent, sicut speraret, | |
| futura, Gallicum bellum et omitti tuto et differri posse ultio- | 4.1 |
| nemque eam fraudis in deorum ac populi Romani potestate | |
| fore: de hoste Poeno exercitibusque, per quos id bellum | |
| gereretur, consultandum atque agitandum. ipse primum | 5.1 |
| quid peditum equitumque, quid ciuium, quid sociorum in | |
| exercitu esset dictatoris, disseruit; tum Marcellus suarum | |
| copiarum summam exposuit. quid in Apulia cum C. | 6.1 |
| Terentio consule esset a peritis quaesitum est nec unde duo | |
| consulares exercitus satis firmi ad tantum bellum effice- | |
| rentur inibatur ratio. itaque Galliam, quamquam stimula- | |
| bat iusta ira, omitti eo anno placuit. exercitus dictatoris | 5 |
| consuli decretus est. de exercitu M. Marcelli, qui eorum | 7.1 |
| ex fuga Cannensi essent, in Siciliam eos traduci atque ibi | |
| militare donec in Italia bellum esset placuit; eodem ex | 8.1 |
| dictatoris legionibus reici militem minimi quemque roboris | |
| nullo praestituto militiae tempore nisi quod stipendiorum | |
| legitimorum esset. duae legiones urbanae alteri consuli, | 9.1 |
| qui in locum L. Postumi suffectus esset, decretae sunt | |
| eumque, cum primum saluis auspiciis posset, creari placuit; | |
| legiones praeterea duas primo quoque tempore ex Sicilia | 10.1 |
| acciri, atque inde consulem, cui legiones urbanae euenissent, | |
| militum sumere quantum opus esset; C. Terentio consuli | 11.1 |
| prorogari in annum imperium neque de eo exercitu quem | |
| ad praesidium Apuliae haberet quicquam minui. |