hac nuntiata clade cum per dies multos in tanto pauore 23.25.1.1
fuisset ciuitas ut tabernis clausis uelut nocturna solitudine
per urbem acta senatus aedilibus negotium daret ut urbem 2.1
circumirent aperirique tabernas et maestitiae publicae
speciem urbi demi iuberent, tum Ti. Sempronius senatum
habuit consolatusque patres est, et adhortatus ne qui Can- 3.1
nensi ruinae non succubuissent ad minores calamitates ani-
mos summitterent: quod ad Carthaginienses hostes Han-
nibalemque attineret, prospera modo essent, sicut speraret,
futura, Gallicum bellum et omitti tuto et differri posse ultio- 4.1
nemque eam fraudis in deorum ac populi Romani potestate
fore: de hoste Poeno exercitibusque, per quos id bellum
gereretur, consultandum atque agitandum. ipse primum 5.1
quid peditum equitumque, quid ciuium, quid sociorum in
exercitu esset dictatoris, disseruit; tum Marcellus suarum
copiarum summam exposuit. quid in Apulia cum C. 6.1
Terentio consule esset a peritis quaesitum est nec unde duo
consulares exercitus satis firmi ad tantum bellum effice-
rentur inibatur ratio. itaque Galliam, quamquam stimula-
bat iusta ira, omitti eo anno placuit. exercitus dictatoris 5
consuli decretus est. de exercitu M. Marcelli, qui eorum 7.1
ex fuga Cannensi essent, in Siciliam eos traduci atque ibi
militare donec in Italia bellum esset placuit; eodem ex 8.1
dictatoris legionibus reici militem minimi quemque roboris
nullo praestituto militiae tempore nisi quod stipendiorum
legitimorum esset. duae legiones urbanae alteri consuli, 9.1
qui in locum L. Postumi suffectus esset, decretae sunt
eumque, cum primum saluis auspiciis posset, creari placuit;
legiones praeterea duas primo quoque tempore ex Sicilia 10.1
acciri, atque inde consulem, cui legiones urbanae euenissent,
militum sumere quantum opus esset; C. Terentio consuli 11.1
prorogari in annum imperium neque de eo exercitu quem
ad praesidium Apuliae haberet quicquam minui.