| dum haec Romani parant aguntque, ad Philippum cap- | 23.39.1.1 |
| tiua nauis una ex iis quae Romam missae erant, ex cursu | |
| refugit; inde scitum legatos cum litteris captos. itaque | 2.1 |
| ignarus rex quae cum Hannibale legatis suis conuenissent | |
| quaeque legati eius ad se allaturi fuissent, legationem aliam | |
| cum eisdem mandatis mittit. legati ad Hannibalem missi | 3.1 |
| Heraclitus [cui Scotino cognomen erat] et Crito Boeotus et | |
| Sositheus Magnes. hi prospere tulerunt ac rettulerunt | 4.1 |
| mandata; sed prius se aestas circumegit quam mouere ac | |
| moliri quicquam rex posset.—tantum nauis una capta cum | |
| legatis momenti fecit ad dilationem imminentis Romanis | |
| belli. | 5 |
| et circa Capuam transgresso Uolturnum Fabio post | 5.1 |
| expiata tandem prodigia ambo consules rem gerebant. | |
| Combulteriam et Trebulam et Austiculam urbes, quae ad | 6.1 |
| Poenum defecerant Fabius ui cepit, praesidiaque in his | |
| Hannibalis Campanique permulti capti. [et] Nolae, sicut | 7.1 |
| priore anno, senatus Romanorum, plebs Hannibalis erat, | |
| consiliaque occulta de caede principum et proditione urbis | |
| inibantur. quibus ne incepta procederent, inter Capuam | 8.1 |
| castraque Hannibalis, quae in Tifatis erant, traducto exer- | |
| citu Fabius super Suessulam in castris Claudianis consedit; | |
| inde M. Marcellum propraetorem cum iis copiis quas habe- | |
| bat Nolam in praesidium misit. | 5 |