| dum haec in Lucanis atque in Hirpinis geruntur, quinque | 23.38.1.1 |
| naues, quae Macedonum atque Poenorum captos legatos | |
| Romam portabant, ab supero mari ad inferum circumuectae | |
| prope omnem Italiae oram, cum praeter Cumas uelis ferren- | 2.1 |
| tur neque hostium an sociorum essent satis sciretur, Grac- | |
| chus obuiam ex classe sua naues misit. cum percontando | 3.1 |
| in uicem cognitum esset consulem Cumis esse, naues Cumas | |
| adpulsae captiuique ad consulem deducti et litterae datae. | |
| consul litteris Philippi atque Hannibalis perlectis consignata | 4.1 |
| omnia ad senatum itinere terrestri misit, nauibus deuehi | |
| legatos iussit. cum eodem fere die litterae legatique Ro- | 5.1 |
| mam uenissent et percontatione facta dicta cum scriptis | |
| congruerent, primo grauis cura patres incessit, cernentes | |
| quanta uix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli | |
| moles instaret; cui tamen adeo non succubuerunt ut extemplo | 6.1 |
| agitaretur quemadmodum ultro inferendo bello auerterent ab | |
| Italia hostem. captiuis in uincula condi iussis comitibus- | 7.1 |
| que eorum sub hasta uenditis, ad naues uiginti quinque, | |
| quibus P. Ualerius Flaccus praefectus praeerat, uiginti <quin- | |
| que> [paratis] alias decernunt. his comparatis deductisque et | 8.1 |
| additis quinque nauibus, quae aduexerant captiuos legatos, | |
| triginta naues ab Ostia Tarentum profectae, iussusque P. | 9.1 |
| Ualerius militibus Uarronianis, quibus L. Apustius legatus | |
| Tarenti praeerat, in naues impositis quinquaginta quinque | |
| nauium classe non tueri modo Italiae oram sed explorare de | |
| Macedonico bello; si congruentia litteris legatorumque indi- | 10.1 |
| ciis Philippi consilia essent, ut M. Ualerium praetorem litteris | |
| certiorem faceret, isque L. Apustio legato exercitui praeposito | 11.1 |
| Tarentum ad classem profectus primo quoque tempore in | |
| Macedoniam transmitteret daretque operam ut Philippum in | |
| regno contineret. pecunia ad classem tuendam bellumque | 12.1 |
| Macedonicum ea decreta est, quae Ap. Claudio in Siciliam | |
| missa erat ut redderetur Hieroni regi; ea per L. Antistium | |
| legatum Tarentum est deuecta. simul ab Hierone missa | 13.1 |
| ducenta milia modium tritici et hordei centum. |