| eae causae cum Fabium tenerent, Sempronius in obsidione | 23.37.1.1 |
| erat et iam operibus oppugnabatur. aduersus ligneam | 2.1 |
| ingentem admotam urbi aliam turrem ex ipso muro excitauit | |
| consul Romanus, aliquanto altiorem, quia muro satis per se | |
| alto subiectis ualidis sublicis pro solo usus erat. inde pri- | 3.1 |
| mum saxis sudibusque et ceteris missilibus propugnatores | |
| moenia atque urbem tuebantur; postremo, ubi promouendo | 4.1 |
| adiunctam muro uiderunt turrem, facibus ardentibus pluri- | |
| mum simul ignem coniecerunt. quo incendio trepida arma- | 5.1 |
| torum multitudo cum de turre sese praecipitaret, eruptio ex | |
| oppido simul duabus portis stationes hostium fudit fugauit- | |
| que in castra ut eo die obsesso quam obsidenti similior esset | |
| Poenus. ad mille trecenti Carthaginiensium caesi et unde- | 6.1 |
| sexaginta uiui capti, qui circa muros et in stationibus solute | |
| ac neglegenter agentes, cum nihil minus quam eruptionem | |
| timuissent, ex improuiso oppressi fuerant. Gracchus, prius- | 7.1 |
| quam se hostes ab repentino pauore colligerent, receptui | |
| signum dedit ac suos intra muros recepit. postero die | 8.1 |
| Hannibal, laetum secunda re consulem iusto proelio ratus | |
| certaturum, aciem inter castra atque urbem instruxit; cete- | 9.1 |
| rum postquam neminem moueri ab solita custodia urbis | |
| uidit nec committi quicquam temerariae spei, ad Tifata redit | |
| infecta re. | |
| quibus diebus Cumae liberatae sunt obsidione, iisdem | 10.1 |
| diebus et in Lucanis ad Grumentum Ti. Sempronius, cui | |
| Longo cognomen erat, cum Hannone Poeno prospere | |
| pugnat. supra duo milia hominum occidit et ducentos | 11.1 |
| octoginta milites [amisit], signa militaria ad quadraginta unum | |
| cepit. pulsus finibus Lucanis Hanno retro in Bruttios sese | |
| recepit. et ex Hirpinis oppida tria, quae a populo Romano | 12.1 |
| defecerant ui recepta per M. Ualerium praetorem, Uercellium, | |
| Uescellium, Sicilinum, et auctores defectionis securi per- | |
| cussi. supra quinque milia captiuorum sub hasta uenie- | 13.1 |
| runt; praeda alia militi concessa, exercitusque Luceriam | |
| reductus. |