| Gracchus minus centum militum iactura castris hostium | 23.36.1.1 |
| potitus Cumas se propere recepit, ab Hannibale metuens, qui | |
| super Capuam in Tifatis habebat castra. nec eum prouida | 2.1 |
| futuri fefellit opinio. nam simul Capuam ea clades est nun- | |
| tiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exer- | |
| citum tironum, magna ex parte seruorum, spoliantem uictos | |
| praedasque agentem ad Hamas se inuenturum, citatum agmen | 3.1 |
| praeter Capuam rapit obuiosque ex fuga Campanorum dato | |
| praesidio Capuam duci, saucios uehiculis portari iubet. ipse | 4.1 |
| Hamis uacua ab hostibus castra nec quicquam praeter recen- | |
| tis uestigia caedis strataque passim corpora sociorum inuenit. | |
| auctores erant quidam ut protinus inde Cumas duceret ur- | 5.1 |
| bemque oppugnaret. id quamquam haud modice Hannibal | 6.1 |
| cupiebat, ut, quia Neapolim non potuerat, Cumas saltem ma- | |
| ritimam urbem haberet, tamen, quia praeter arma nihil secum | |
| miles raptim acto agmine extulerat, retro in castra super | |
| Tifata se recepit. inde fatigatus Campanorum precibus se- | 7.1 |
| quenti die cum omni apparatu oppugnandae urbis Cumas | |
| redit perpopulatoque agro Cumano mille passus ab urbe ca- | |
| stra locat, cum Gracchus magis uerecundia in tali necessitate | 8.1 |
| deserendi socios implorantes fidem suam populique Romani | |
| substitisset quam satis fidens exercitui. nec alter consul | 9.1 |
| Fabius, qui ad Cales castra habebat, Uolturnum flumen | |
| traducere audebat exercitum, occupatus primo auspiciis | 10.1 |
| repetendis, dein prodigiis quae alia super alia nuntiabantur; | |
| expiantique ea haud facile litari haruspices respondebant. |