| in Italia cum post Cannensem pugnam fractis partis | 23.35.1.1 |
| alterius uiribus, alterius mollitis animis, segnius bellum esset, | |
| Campani per se adorti sunt rem Cumanam suae dicionis face- | 2.1 |
| re, primo sollicitantes ut ab Romanis deficerent; ubi id parum | |
| processit, dolum ad capiendos eos comparant. <erat> Cam- | 3.1 |
| panis omnibus statum sacrificium ad Hamas. eo senatum | |
| Campanum uenturum certiores Cumanos fecerunt petierunt- | |
| que ut et Cumanus eo senatus ueniret ad consultandum com- | |
| muniter ut eosdem uterque populus socios hostesque haberet; | 5 |
| praesidium ibi armatum se habituros ne quid ab Romano | 4.1 |
| Poenoue periculi esset. Cumani, quamquam suspecta fraus | |
| erat, nihil abnuere, ita tegi fallax consilium posse rati. | |
| interim Ti. Sempronius consul Romanus Sinuessae, quo | 5.1 |
| ad conueniendum diem edixerat, exercitu lustrato trans- | |
| gressus Uolturnum flumen circa Liternum posuit castra. | |
| ibi quia otiosa statiua erant, crebro decurrere milites cogebat | 6.1 |
| ut tirones—ea maxima pars uolonum erant—adsuescerent | |
| signa sequi et in acie agnoscere ordines suos. inter quae | 7.1 |
| maxima erat cura duci—itaque legatis tribunisque praecepe- | |
| rat—ne qua exprobratio cuiquam ueteris fortunae discordiam | |
| inter ordines sereret; uetus miles tironi, liber uoloni sese exae- | |
| quare sineret; omnes satis honestos generososque ducerent | 8.1 |
| quibus arma sua signaque populus Romanus commisisset; | |
| quae fortuna coegisset ita fieri, eandem cogere tueri factum. | |
| ea non maiore cura praecepta ab ducibus sunt quam a mili- | 9.1 |
| tibus obseruata breuique tanta concordia coaluerant omnium | |
| animi ut prope in obliuionem ueniret qua ex condicione | |
| quisque esset miles factus. | |
| haec agenti Graccho legati Cumani nuntiarunt quae a | 10.1 |
| Campanis legatio paucos ante dies uenisset et quid iis ipsi | |
| respondissent: triduo post eum diem festum esse; non | 11.1 |
| senatum solum omnem ibi futurum sed castra etiam et | |
| exercitum Campanum. Gracchus iussis Cumanis omnia ex | 12.1 |
| agris in urbem conuehere et manere intra muros, ipse pridie | |
| quam statum sacrificium Campanis esset Cumas mouet castra. | |
| Hamae inde tria milia passuum absunt. iam Campani eo | 13.1 |
| frequentes ex composito conuenerant, nec procul inde in | |
| occulto Marius Alfius medix tuticus—<is> summus magistra- | |
| tus erat Campanis—cum quattuordecim milibus armatorum | |
| habebat castra, sacrificio adparando et inter id instruendae | 14.1 |
| fraudi aliquanto intentior quam muniendis castris aut ulli | |
| militari operi. [triduum sacrificatum ad Hamas.] noc- | 15.1 |
| turnum erat sacrum, ita ut ante mediam noctem compleretur. | |
| huic Gracchus insidiandum tempori ratus, custodibus ad | 16.1 |
| portas positis, ne quis enuntiare posset coepta, et ab decima | |
| diei hora coactis militibus corpora curare somnoque operam | |
| dare, ut primis tenebris conuenire ad signum possent, uigilia | 17.1 |
| ferme prima tolli iussit signa, silentique profectus agmine cum | 18.1 |
| ad Hamas media nocte peruenisset, castra Campana ut in | |
| peruigilio neglecta simul omnibus portis inuadit; alios | |
| somno stratos, alios perpetrato sacro inermes redeuntes | |
| obtruncat. hominum eo tumultu nocturno caesa plus duo | 19.1 |
| milia cum ipso duce Mario Alfio; capta sunt signa militaria | |
| quattuor et triginta. |