| in has ferme leges inter Poenum ducem legatosque Mace- | 23.34.1.1 |
| donum ictum foedus; missique cum iis ad regis ipsius fir- | 2.1 |
| mandam fidem legati, Gisgo et Bostar et Mago, eodem ad | |
| Iunonis Laciniae, ubi nauis occulta in statione erat, per- | |
| ueniunt. inde profecti cum altum tenerent, conspecti a | 3.1 |
| classe Romana sunt quae praesidio erat Calabriae litoribus; | |
| Ualeriusque Flaccus cercuros ad persequendam retrahendam- | 4.1 |
| que nauem cum misisset, primo fugere regii conati, deinde, | |
| ubi celeritate uinci senserunt, tradunt se Romanis et ad | |
| praefectum classis adducti, cum quaereret qui et unde et quo | 5.1 |
| tenderent cursum, Xenophanes primo satis iam semel felix | |
| mendacium struere, a Philippo se ad Romanos missum ad | |
| M. Ualerium, ad quem unum iter tutum fuerit, peruenisse, | |
| Campaniam superare nequisse, saeptam hostium praesidiis. | 5 |
| deinde ut Punicus cultus habitusque suspectos legatos fecit | 6.1 |
| Hannibalis interrogatosque sermo prodidit, tum comitibus | 7.1 |
| eorum seductis ac metu territis, litterae quoque ab Hanni- | |
| bale ad Philippum inuentae et pacta inter regem Macedonum | |
| Poenumque ducem. quibus satis cognitis optimum uisum | 8.1 |
| est captiuos comitesque eorum Romam ad senatum aut <ad> | |
| consules ubicunque essent, quam primum deportare. ad | 9.1 |
| id celerrimae quinque naues delectae ac L. Ualerius Antias, | |
| qui praeesset, missus, eique mandatum ut in omnes naues | |
| legatos separatim custodiendos diuideret daretque operam | |
| ne quod iis conloquium inter se neue quae communicatio | 5 |
| consilii esset. | |
| per idem tempus Romae cum A. Cornelius Mammula, ex | 10.1 |
| Sardinia prouincia decedens, rettulisset qui status rerum in | |
| insula esset: bellum ac defectionem omnes spectare; Q. | 11.1 |
| Mucium qui successisset sibi, grauitate caeli aquarumque ad- | |
| uenientem exceptum, non tam in periculosum quam longum | |
| morbum implicitum, diu ad belli munia sustinenda inutilem | |
| fore, exercitumque ibi ut satis firmum pacatae prouinciae | 12.1 |
| praesidem esse, ita parum bello quod motum iri uideretur, | |
| decreuerunt patres ut Q. Fuluius Flaccus quinque milia pedi- | 13.1 |
| tum, quadringentos equites scriberet eamque legionem primo | |
| quoque tempore in Sardiniam traiciendam curaret, mitteret- | 14.1 |
| que cum imperio quem ipsi uideretur, qui rem gereret quoad | |
| Mucius conualuisset. ad eam rem missus est T. Manlius | 15.1 |
| Torquatus, qui bis consul et censor fuerat subegeratque in | |
| consulatu Sardos. sub idem fere tempus et a Carthagine | 16.1 |
| in Sardiniam classis missa duce Hasdrubale, cui Caluo cog- | |
| nomen erat, foeda tempestate uexata ad Baliares insulas | |
| deicitur, ibique—adeo non armamenta modo sed etiam aluei | 17.1 |
| nauium quassati erant—subductae naues dum reficiuntur | |
| aliquantum temporis triuerunt. |