| in hanc dimicationem duorum opulentissimorum in terris | 23.33.1.1 |
| populorum omnes reges gentesque animos intenderant, inter | 2.1 |
| quos Philippus Macedonum rex eo magis quod propior | |
| Italiae ac mari tantum Ionio discretus erat. is ubi primum | 3.1 |
| fama accepit Hannibalem Alpes transgressum, ut bello inter | |
| Romanum Poenumque orto laetatus erat, ita utrius populi | |
| mallet uictoriam esse incertis adhuc uiribus fluctuatus animo | |
| fuerat. postquam tertia iam pugna, tertia uictoria cum Poenis | 4.1 |
| erat, ad fortunam inclinauit legatosque ad Hannibalem misit; | |
| qui uitantes portus Brundisinum Tarentinumque, quia custo- | |
| diis nauium Romanarum tenebantur, ad Laciniae Iunonis | |
| templum in terram egressi sunt. inde per Apuliam petentes | 5.1 |
| Capuam media in praesidia Romana inlati sunt deductique ad | |
| Ualerium Laeuinum praetorem, circa Luceriam castra haben- | |
| tem. ibi intrepide Xenophanes, legationis princeps, a | 6.1 |
| Philippo rege se missum ait ad amicitiam societatemque | |
| iungendam cum populo Romano; mandata habere ad con- | |
| sules ac senatum populumque Romanum. praetor inter | 7.1 |
| defectiones ueterum sociorum noua societate tam clari regis | |
| laetus admodum hostes pro hospitibus comiter accepit. | |
| dat qui prosequantur; itinera cum cura demonstrat <et> | 8.1 |
| quae loca quosque saltus aut Romanus aut hostes teneant. | |
| Xenophanes per praesidia Romana in Campaniam, inde qua | 9.1 |
| proximum fuit in castra Hannibalis peruenit foedusque cum | |
| eo atque amicitiam iungit legibus his: ut Philippus rex quam | 10.1 |
| maxima classe—ducentas autem naues uidebatur effecturus— | |
| in Italiam traiceret et uastaret maritimam oram, bellum pro | |
| parte sua terra marique gereret; ubi debellatum esset, Italia | 11.1 |
| omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium atque Hanni- | |
| balis esset praedaque omnis Hannibali cederet; perdomita | 12.1 |
| Italia nauigarent in Graeciam bellumque cum quibus regi | |
| placeret gererent; quae ciuitates continentis quaeque insulae | |
| ad Macedoniam uergunt, eae Philippi regnique eius essent. |