consules exercitus inter sese diuiserunt. Fabio exercitus 23.32.1.1
Teani, cui M. Iunius dictator praefuerat, euenit; Sempronio
uolones qui ibi erant et sociorum uiginti quinque milia,
M. Ualerio praetori legiones quae ex Sicilia redissent decretae; 2.1
M. Claudius pro consule ad eum exercitum qui supra Sues-
sulam Nolae praesideret missus; praetores in Siciliam ac Sar-
diniam profecti. consules edixerunt, quotiens in senatum 3.1
uocassent, uti senatores quibusque in senatu dicere senten-
tiam liceret ad portam Capenam conuenirent. praetores 4.1
quorum iuris dictio erat tribunalia ad Piscinam publicam
posuerunt; eo uadimonia fieri iusserunt ibique eo anno ius
dictum est.
interim Carthaginem, unde Mago, frater Hannibalis, duo- 5.1
decim milia peditum et mille quingentos equites, uiginti ele-
phantos, mille argenti talenta in Italiam transmissurus erat
cum praesidio sexaginta nauium longarum, nuntius adfertur in 6.1
Hispania rem male gestam omnesque ferme eius prouinciae
populos ad Romanos defecisse. erant qui Magonem cum 7.1
classe ea copiisque omissa Italia in Hispaniam auerterent,
cum Sardiniae recipiendae repentina spes adfulsit: paruum ibi 8.1
exercitum Romanum esse; ueterem praetorem inde A. Cor-
nelium prouinciae peritum decedere, nouum exspectari; ad 9.1
hoc fessos iam animos Sardorum esse diuturnitate imperii
Romani, et proximo iis anno acerbe atque auare imperatum;
graui tributo et conlatione iniqua frumenti pressos; nihil
deesse aliud quam auctorem ad quem deficerent. haec 10.1
clandestina legatio per principes missa erat, maxime eam rem
moliente Hampsicora, qui tum auctoritate atque opibus
longe primus erat. his nuntiis prope uno tempore turbati 11.1
erectique Magonem cum classe sua copiisque in Hispaniam
mittunt, in Sardiniam Hasdrubalem deligunt ducem et tan- 12.1
tum ferme copiarum quantum Magoni decernunt.
et Romae consules transactis rebus quae in urbe agendae 13.1
erant mouebant iam sese ad bellum. Ti. Sempronius militi- 14.1
bus Sinuessam diem ad conueniendum edixit, et Q. Fabius
consulto prius senatu ut frumenta omnes ex agris ante
kalendas Iunias primas in urbes munitas conueherent; qui 15.1
non inuexisset eius se agrum populaturum, seruos sub hasta
uenditurum, uillas incensurum. ne praetoribus quidem qui
ad ius dicendum creati erant uacatio a belli administratione
data est. Ualerium praetorem in Apuliam ire placuit ad ex- 16.1
ercitum a Terentio accipiendum; cum ex Sicilia legiones
uenissent, iis potissimum uti ad regionis eius praesidium,
Terentianum <exercitum Tarentum> mitti cum aliquo lega-
torum; et uiginti quinque naues datae quibus oram mariti- 17.1
mam inter Brundisium ac Tarentum tutari posset. par 18.1
nauium numerus Q. Fuluio praetori urbano decretus ad
suburbana litora tutanda. C. Terentio proconsuli negotium 19.1
datum ut in Piceno agro conquisitionem militum haberet
locisque iis praesidio esset. et T. Otacilius Crassus, post- 20.1
quam aedem Mentis in Capitolio dedicauit, in Siciliam cum
imperio qui classi praeesset missus.