| senatus quo die primum est in Capitolio consultus de- | 23.31.1.1 |
| creuit ut quod eo anno duplex tributum imperaretur simplex | |
| confestim exigeretur, ex quo stipendium praesens omnibus | 2.1 |
| militibus daretur praeterquam qui milites ad Cannas fuissent. | |
| de exercitibus ita decreuerunt ut duabus legionibus urbanis | 3.1 |
| Ti. Sempronius consul Cales ad conueniendum diem | |
| ediceret; inde eae legiones in castra Claudiana supra | |
| Suessulam deducerentur. quae ibi legiones essent—erant | 4.1 |
| autem Cannensis maxime exercitus—eas Ap. Claudius | |
| Pulcher praetor in Siciliam traiceret quaeque in Sicilia essent | |
| Romam deportarentur. ad exercitum cui ad conueniendum | 5.1 |
| Cales edicta dies erat M. Claudius Marcellus missus, isque | |
| iussus in castra Claudiana deducere urbanas legiones. ad | 6.1 |
| ueterem exercitum accipiendum deducendumque inde in | |
| Siciliam Ti. Maecilius Croto legatus ab Ap. Claudio est | |
| missus. taciti primo exspectauerant homines uti consul | 7.1 |
| comitia collegae creando haberet; deinde ubi ablegatum | |
| uelut de industria M. Marcellum uiderunt, quem maxime | |
| consulem in eum annum ob egregie in praetura res gestas | |
| creari uolebant, fremitus in curia ortus. quod ubi sensit, | 8.1 |
| consul 'utrumque' inquit 'e re publica fuit, patres conscripti, | |
| et M. Claudium ad permutandos exercitus in Campaniam | |
| proficisci et comitia non prius edici quam is inde confecto | |
| quod mandatum est negotio reuertisset, ut uos consulem, | 5 |
| quem tempus rei publicae postularet, quem maxime uoltis, | |
| haberetis.' ita de comitiis donec rediit Marcellus silentium | 9.1 |
| fuit. interea duumuiri creati sunt Q. Fabius Maximus et | |
| T. Otacilius Crassus aedibus dedicandis, Menti Otacilius, | |
| Fabius Ueneri Erycinae; utraque in Capitolio est, canali | |
| uno discretae. et de trecentis equitibus Campanis qui in | 10.1 |
| Sicilia cum fide stipendiis emeritis Romam uenerant latum | |
| ad populum ut ciues Romani essent; item uti municipes | |
| Cumani essent pridie quam populus Campanus a populo | |
| Romano defecisset. maxime ut hoc ferretur mouerat quod | 11.1 |
| quorum hominum essent scire se ipsi negabant uetere patria | |
| relicta, in eam in quam redierant nondum adsciti. post- | 12.1 |
| quam Marcellus ab exercitu rediit, comitia consuli uni | |
| rogando in locum L. Postumi edicuntur. creatur ingenti | 13.1 |
| consensu Marcellus qui extemplo magistratum occiperet. | |
| cui ineunti consulatum cum tonuisset, uocati augures uitio | |
| creatum uideri pronuntiauerunt; uolgoque patres ita fama | |
| ferebant, quod tum primum duo plebeii consules facti essent, | 5 |
| id deis cordi non esse. in locum Marcelli, ubi is se magi- | 14.1 |
| stratu abdicauit, suffectus Q. Fabius Maximus tertium. | |
| mare arsit eo anno; ad Sinuessam bos eculeum peperit; | 15.1 |
| signa Lanuui ad Iunonis Sospitae cruore manauere lapidibus- | |
| que circa id templum pluit, ob quem imbrem nouendiale, ut | |
| adsolet, sacrum fuit; ceteraque prodigia cum cura expiata. |