dum haec in Hispania geruntur, Petelia in Bruttiis aliquot 23.30.1.1
post mensibus quam coepta oppugnari erat ab Himilcone
praefecto Hannibalis expugnata est. multo sanguine ac 2.1
uolneribus ea Poenis uictoria stetit nec ulla magis uis ob-
sessos quam fames expugnauit. absumptis enim frugum 3.1
alimentis carnisque omnis generis quadrupedum suetae
<insuetae>que postremo coriis herbisque et radicibus et
corticibus teneris strictisque foliis uixere nec ante quam uires 4.1
ad standum in muris ferendaque arma deerant expugnati
sunt. recepta Petelia Poenus ad Consentiam copias traducit, 5.1
quam minus pertinaciter defensam intra paucos dies in
deditionem accepit. iisdem ferme diebus et Bruttiorum 6.1
exercitus Crotonem, Graecam urbem, circumsedit, opulentam
quondam armis uirisque, tum iam adeo multis magnisque
cladibus adflictam ut omnis aetatis minus duo milia ciuium
superessent. itaque urbe a defensoribus uasta facile potiti 7.1
hostes sunt: arx tantum retenta, in quam inter tumultum
captae urbis e media caede quidam effugere. et Locrenses 8.1
desciuere ad Bruttios Poenosque prodita multitudine a
principibus. Regini tantummodo regionis eius et in fide 9.1
erga Romanos et potestatis suae ad ultimum manserunt. in 10.1
Siciliam quoque eadem inclinatio animorum peruenit et ne
domus quidem Hieronis tota ab defectione abstinuit. nam- 11.1
que Gelo, maximus stirpis, contempta simul senectute patris
simul post Cannensem cladem Romana societate ad Poenos
defecit, mouissetque in Sicilia res, nisi mors, adeo opportuna 12.1
ut patrem quoque suspicione aspergeret, armantem eum multi-
tudinem sollicitantemque socios absumpsisset. haec eo anno 13.1
in Italia, in Africa, in Sicilia, in Hispania uario euentu acta.
exitu anni Q. Fabius Maximus a senatu postulauit ut
aedem Ueneris Erycinae, quam dictator uouisset, dedicare
liceret. senatus decreuit ut Ti. Sempronius, consul designa- 14.1
tus, cum <primum magistratum> inisset, ad populum ferret
ut Q. Fabium duumuirum esse iuberent aedis dedicandae
causa. et M. Aemilio Lepido, qui bis consul augurque 15.1
fuerat, filii tres, Lucius, Marcus, Quintus, ludos funebres
per triduum et gladiatorum paria duo et uiginti [per triduum]
in foro dederunt. aediles curules C. Laetorius et Ti. Sem- 16.1
pronius Gracchus, consul designatus, qui in aedilitate
magister equitum fuerat, ludos Romanos fecerunt, qui per
triduum instaurati sunt. plebeii ludi aedilium M. Aurelii 17.1
Cottae et M. Claudii Marcelli ter instaurati.
circumacto tertio anno Punici belli, Ti. Sempronius 18.1
consul idibus Martiis magistratum init. praetores Q. Fuluius
Flaccus, qui antea consul censorque fuerat, urbanam, M.
Ualerius Laeuinus peregrinam sortem in iurisdictione habuit;
Ap. Claudius Pulcher Siciliam, Q. Mucius Scaeuola Sardiniam 5
sortiti sunt. M. Marcello pro consule imperium esse popu- 19.1
lus iussit, quod post Cannensem cladem unus Romanorum
imperatorum in Italia prospere rem gessisset.