| quinque milium interuallo castra distantia habuere paucos | 23.29.1.1 |
| dies nec sine leuibus proeliis nec ut in aciem exirent: tan- | 2.1 |
| dem uno eodemque die uelut ex composito utrimque signum | |
| pugnae propositum est atque omnibus copiis in campum | |
| descensum. triplex stetit Romana acies; uelitum pars | 3.1 |
| inter antesignanos locata, pars post signa accepta; equites | |
| cornua cinxere. Hasdrubal mediam aciem Hispanis firmat; | 4.1 |
| in cornibus, dextro Poenos locat, laeuo Afros mercenariorum- | |
| que auxilia; equitum Numidas Poenorum peditibus, ceteros | |
| Afris, pro cornibus apponit. nec omnes Numidae in dextro | 5.1 |
| locati cornu sed quibus desultorum in modum binos trahenti- | |
| bus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum | |
| ex fesso armatis transultare mos erat; tanta uelocitas ipsis | |
| tamque docile equorum genus est. cum hoc modo instructi | 6.1 |
| starent, imperatorum utriusque partis haud ferme dispares | |
| spes erant; nam ne multum quidem aut numero aut genere | |
| militum hi aut illi praestabant; militibus longe dispar | |
| animus erat. Romanis enim, quamquam procul a patria | 7.1 |
| pugnarent, facile persuaserant duces pro Italia atque urbe | |
| Romana eos pugnare; itaque, uelut quibus reditus in patriam | |
| <in> eo discrimine pugnae uerteretur, obstinauerant animis | |
| uincere aut mori. minus pertinaces uiros habebat altera | 8.1 |
| acies; nam maxima pars Hispani erant, qui uinci in Hispania | |
| quam uictores in Italiam trahi malebant. primo igitur con- | 9.1 |
| cursu, cum uix pila coniecta essent, rettulit pedem media | |
| acies inferentibusque se magno impetu Romanis uertit terga. | |
| nihilo segnius <in> cornibus proelium fuit. hinc Poenus, | 10.1 |
| hinc Afer urget, et uelut in circumuentos proelio ancipiti | |
| pugnant; sed cum in medium tota iam coisset Romana acies, | 11.1 |
| satis uirium ad dimouenda hostium cornua habuit. ita duo | 12.1 |
| diuersa proelia erant. utroque Romani, ut qui pulsis iam | |
| ante mediis et numero et robore uirorum praestarent, haud | |
| dubie superant. magna uis hominum ibi occisa et, nisi | 13.1 |
| Hispani uixdum conserto proelio tam effuse fugissent, per- | |
| pauci ex tota superfuissent acie. equestris pugna nulla | 14.1 |
| admodum fuit, quia, simul inclinatam mediam aciem Mauri | |
| Numidaeque uidere, extemplo fuga effusa nuda cornua | |
| elephantis quoque prae se actis deseruere. et Hasdrubal | 15.1 |
| usque ad ultimum euentum pugnae moratus e media caede | |
| cum paucis effugit. castra Romani cepere atque diripuere. | |
| ea pugna si qua dubia <in> Hispania erant Romanis adiunxit, | 16.1 |
| Hasdrubalique non modo in Italiam traducendi exercitus | |
| sed ne manendi quidem satis tuto in Hispania spes reliqua | |
| erat. quae posteaquam litteris Scipionum Romae uolgata | 17.1 |
| sunt, non tam uictoria quam prohibito Hasdrubalis in Italiam | |
| transitu laetabantur. |